Manulius. "Astronomicon"

 

<< Назад | Оглавление | Вперед >>

 
     

Аренда электромуфтового аппарата . обслуживание компьютеров муниципальных организаций.
 

Гермес Трисмегист "Изумрудная скрижаль"
Aratos. "Φαινoμενα"
Арат. "Явления"
Германик. "Явления и предсказания" Арата
Цицерон. "О природе богов"
Эратосфен. "Катастеризмы"
Гигин
Гигин. "Астрономия"
Ранние античные авторы
Гемин «Введение в небесные явления»
Птолемей «Альмагест»
Витрувий "Десять книг об архитектуре"
Манилиус "Астрономика"
Manulius. "Astronomicon"
Зиджи
Ас-Суфи "Книга неподвижных звёзд"
Омар Хайям
Ат-Туси. "Ильханский зидж"
Альфонсовы таблицы
Улугбек. "Гурганский зидж"
"Новый Гурганский зидж"
Бруно "Изгнание торжествующего зверя"
Кеплер "Рудольфовы таблицы"
Лакайль "Южное звёздное небо"
Джон Хилл "Урания"
Флемстид "Атлас неба"
Рейсинг "Созвездия на XXX таблицах"
Смит "Круг небесных объектов"
Фламмарион
Рей "Звёзды"
Араго "Биографии..."
Ван-дер-Ваден "Пробуждающаяся наука II"
История математики
Пропп "Исторические корни волшебной сказки"
Древнегреческий

Автор Марк Манилий
Источник THE LATIN LIBRARY

LIBER PRIMUS

Carmine divinas artes et conscia fati
sidera, diversos hominum variantia casus,
caelestis rationis opus, deducere mundo
aggredior primusque novis Helicona movere
cantibus et viridi nutantis vertice silvas,
hospita sacra ferens nulli memorata priorum.
hunc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque,
qui regis augustis parentem legibus orbem
concessumque patri mundum deus ipse mereris,
das animum viresque facis ad tanta canenda.
iam propiusque favet mundus scrutantibus ipsum
et cupit aetherios per carmina pandere census.
hoe sub pace vacat tantum; iuvat ire per ipsum
aera et immenso spatiantem vivere caelo
signaque et adversos stellarum noscere cursus.
quod solum novisse parum est. impensins ipsa
scire iuvat magni penitus praecordia mundi,
quaque regat generetque suis animalia signis,
cernere et in numerum Phoebe modulante referre.
bina mihi positis lucent altaria flammis,
ad duo templa precor duplici circumdatus aestu
[22] carminis et rerum; certa cum lege canentem
mundus et immenso vatem circumstrepit orbe
vixque soluta suis immittit verba figuris.
quem primum interius licuit cognoscere terris
munere caelestum. quls enim condentibus illis
clepsisset furto mundum, quo cuncta reguntur?
quis foret humano conatus pectore tantum,
invitis ut dis cuperet deus ipse videri?
tu princeps auctorque sacri, Cyllenie, tanti;
per te iam caelum interius, iam sidera nota
sublimis aperire vias imumque sub orbem,
et per inane suis parentia finibus astra
nominaque et cursus signorum, pondera, vires,
major uti facies mundi foret et veneranda
non species tantum, sed et ipsa potentia rerum,
sentirentque deum gentes quam maximus esset.
[qui sua disposuit per tempora, cognita ut essent
omnibus et mundi facies caelumque supernum.]
et natura dedit vires seque ipsa reclusit,
regalis animos primum dignata movere
proxima tangentis rerum fastigia caelo,
qui domuere feras gentes oriente sub ipso,
quas secat Euphrates, in quas et Nilus inundat,
qua mundus redit et nigras super evolat urbes.
tunc qui templa sacris coluerunt omne per aevum
delectique sacerdotes in publica vota
officio vinxere deum, quibus ipsa potentis
numinis accendit castam praesentia mentem,
inque deum deus ipse tulit patuitque ministris.
hi tantum movere decus primique per artem
sideribus videre vagis pendentia fata.
[53] singula nam proprio signarunt tempora casu,
longa per assiduas complexi saecula curas:
nascendi quae cuique dies, quae vita fuisset,
in quas fortunae leges quaeque hora valeret,
quantaque quam parvi facerent discrimina motus.
postquam omnls caeli species redeuntibus astris
percepta in proprias sedes, et reddita certis
fatorum ordinibus sua cuique potentia formae,
per varios usus artem experientia fecit
exemplo monstrante viam speculataque longe
deprendit tacitis dominantia legibus astra
et totum aeterna mundum ratione moveri
fatorumque vices certis discernere signis.
nam rudis ante illos nullo discrimine vita
in speciem conversa operum ratione carebat
et stupefacta novo pendebat lumine mundi,
tum velut amissis maerens, tum laeta renatis
sideribus, variosque dies incertaque noctis
tempora nee similis umbras iam sole regresso,
iam propiore suis poterant discernere causis.
necdum etiam doctas sollertia fecerat artes,
terraque sub rudibus cessabat vasta colonis;
tumque in desertis habitabat montibus aurum,
immotusque novos pontus subduxerat orbes;
nec vitam pelago nec ventis credere vota
audebant; se quisque satis novisse putabant.
sed cum longa dies acuit mortalia corda
et labor ingenium miseris dedit et sua quemque
advigilare sibi inssit fortuna premendo,
[82] seducta in varias certarunt pectora curas,
et quodcumque sagax temptando repperit usus,
in commune bonum commentum laeta dederunt.
tune et lingua suas accepit barbara leges,
et fera diversis exercita frugibus arva,
et vagus in caecum penetravit navita pontum,
fecit et ignotis itiner commercia terris.
tum belli pacisque artes commenta vetustas;
semper enim ex aliis alias proseminat usus.
ne vulgata canam: linguas didicere volucrum,
consultare fibras et rumpere vocibus angues,
sollicitare umbras imumque Acheronta movere
in noctemque dies, in lucem vertere noctes.
omnia conando docilis sollertia vicit.
nec prius imposuit rebus finemque manumque,
quam caelum ascendit ratio cepitque profundam
naturam rerum causis viditque quod usquam est;
nubila cur tanto quaterentur pulsa fragore,
hiberna aestiva nix grandine mollior esset,
arderent terrae solidusque tremesceret orbis,
cur imbres ruerent, ventos quae causa moveret,
pervidit solvitque animis miracula rerum
eripuitque Iovi fulmen viresque tonantis
et sonitum ventis concessit, nubibus ignem.
quae postquam in proprias deduxit singula causas,
vicinam ex alto mundi cognoscere molem
intendit totumque animo comprendere caelum,
[109] attribuitque suas formas, sua nomina signis,
quasque vices agerent certa sub sorte notavit,
omniaque ad numen mundi faciemque moveri,
sideribus vario mutantibus ordine fata.
hoc mihi surgit opus non ullis ante sacratum
carminibus. faveat magno fortuna labori,
annosa et molli contingat vita senecta,
ut possim rerum tantas emergere moles
magnaque cum parvis simili percurrere cura.
     et quoniam caelo descendit carmen ab alto,
et venit in terras fatorum conditus ordo,
ipsa mihi primum naturae forma canenda est,
ponendusque sua totus sub imagine mundus.
quem sive ex nullis repetentem semina rebus
natali quoque egere placet semperque fuisse
et fore principio pariter fatoque carentem:
seu permixta chaos rerum primordia quondam
discrevit partu, mundumque enixa nitentem
fugit in infernas caligo pulsa tenebras;
sive individuis in idem reditura soluta
principiis natura manet post saecula mille,
et paene ex nihilo summa est nihilumque futurum,
caecaque materies caelun, perfecit et orbem;
sive ignis fabricavit opus flammaeque micantes,
quae mundi fecere oculos habitantque per omne
corpus et in caelo vibrantia fulmina fingunt;
seu liquor hoc peperit, sine quo riget arida rerum
materies ipsumque vorat, quo solvitur, ignem;
aut nrque terra patrem novit nec flamma nee aer
aut umor, faciuntque deum per quattuor artus
et mundi struxere globum prohibentque requiri
[140] ultra se quicquam, cum per se cuncta creentur,
frigida nec calidis desint, aut umida siccis,
spiritus aut solidis, sitque haec discordia concors,
quae nexus habilis et opus generabile fingit,
atque omnis partus elementa capacia reddit; --
semper erit genus in pugna, dubiumque manebit
quod latet et tantum supra est hominemque deumque;
sed facies quaecumque tamen sub origine rerum,
convenit et certo digestum est ordine corpus.
     ignis in aetherias volucer se sustulit oras
summaque complexus stellantis culmina caeli
flammarum vallo naturae moenia fecit.
proximus in tenuis descendit spiritus auras
aeraque extendit medium per inania mundi;
ignem flatus alit vicinis subditus astris.
tertia sors undas stravit fluctusque natantis
aequora per fudit toto nascentia ponto,
ut liquor exhalet tenuis atque evomat auras
aeraque ex ipso ducentem semina pascat.
ultima subsedit glomerato pondere tellus,
convenitque vagis permixtus limus harenis
paulatim ad summum tenui fugiente liquore;
quoque magis puras umor secessit in auras,
et siccata magis struxerunt aequora terram,
adiacuitque cavis fluidum convallibus aequor,
emersere fretis montes, orbisque per undas
exsiliit vasto clausus tamen undique ponto.
[167] imaque de cunctis mediam tenet undique sedem,
idcircoque manet stabilis, quia totus ab illa
tantundem refugit mundus fecitque cadendo
undique ne caderet (medium totius et imum est),
ictaque contractis consistunt corpora plagis
et concurrendo prohibent in longius ire.
quodni librato penderet pondere tellus,
non ageret cursus mundi subeuntibus astris
Phoebus ad occasum et numquam remearet ad ortus,
lunave submersos regeret per inania cursus,
nec matutinis fulgeret Lucifer horis,
Hesperos emenso dederat qui lumen Olympo.
nunc quia non imo tellus deiecta profundo,
sed medio suspensa manet, sunt pervia cuncta,
qua cadat et subeat caelum rursusque resurgat.
nam neque fortuitos ortus surgentibus astris
nec totiens possum nascentem credere mundum
solisve assiduos partus et fata diurna,
cum facies eadem signis per saecula constet,
idem Phoebus eat caeli de partibus isdem,
lunaque per totidem luces mutetur et orbes,
et natura vias servet, quas fecerat ipsa,
nec tirocinio peccet circumque feratur
aeterna cum luce dies, qui tempora monstrat
nunc his nunc illis eadem regionibus orbis,
semper et ulterior vadentibus ortus ad ortum,
occasumve obitus, caelum et cum sole perennet.
     [194] nec vero natura tibi admiranda videri
pendentis terrae debet. cum pendeat ipse
mundus et in nullo ponat vestigia fundo,
quod patet ex ipso motu cursuque volantis,
cum suspensus eat Phoebus currusque reflectat
huc illue agiles et servet in aethere metas,
cum luna et stellae volitent per inania mundi,
terra quoque aerias leges imitata pependit.
est igitur tellus mediam sortita cavernam
aeris et tote pariter sublata profundo
nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem
undiquo surgentem pariter pariterque cadentem.
haec est naturae facies; sic mundus et ipse
in convexa volans teretes facit esse figuras
stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum
aspicimus, tumido quaerentis corpore lumen,
quod globus obliquos totus non accipit ignes.
haec aeterna manet divisque simillima forma,
cui neque principium est usquam, nec finis in ipsa,
sed similis tote ore manet perque omnia par est.
sic tellus glomerata manet mundique figura.
idcirco terris non omnibus omnia signa
conspicimus. nusquam invenies fulgere Canopum,
donec Niliacas per pontum veneris oras;
sed quaerent Helicen, quibus ille supervenit ignis,
quod laterum tractus habitant, medioque tumore
eripiunt terrae caelum visusque coercent.
te testem dat, luna, sui glomeraminis orbis,
quae cum mersa nigris per noctem deficis umbris,
[223] non omnis pariter confundis sidere dempto,
sed prius eoae quaerunt tua lumina gentes,
post, medio subiecta polo quaecumque coluntur,
ultima ad hesperios infectis volveris alis
seraque in extremis quatiuntur gentibus aera.
quodsi plana foret tellus, semel orta per omnem
deficeret pariter toti miserabilis orbi.
sed quia per teretem deducta est terra tumorem,
his modo, post illis apparet Delia terris
exoriens simul atque cadens; quia fertur in orbem
ventris et acclivis pariter declivia iungit
atque alios superat gyros aliosque relinquit.
ex quo colligitur terrarum forma rotunda.
hanc circum variae gentes hominum atque ferarum
aeriaeque colunt volucres. pars eius ad arctos
eminet, austrinis pars est habitabilis oris
sub pedibusque iacet nostris supraque videtur
ipsa sibi fallente solo declivia longa
et pariter surgente via pariterque cadente.
hanc ubi ad occasus nostros sol aspicit ortus,
illio orta dies sopitas excitat urbes
et cum luce refert operum vadimonia terris;
nos in nocte sumus somnosque in membra vocamus.
pontus utrosque suis distinguit et alligat undis.
     hoc opus immensi constructum corpore mundi
membraque naturae diversa condita forma
aeris atque ignis terrae pelagique iacentis
vis animae divina regit, sacroque meatu
conspirat deus et tacita ratione gubernat
mutuaque in cunctas dispensat foedera partes,
altera ut alterius vires faciatque feratque,
[255] summaque per varias maneat cognata figuras.
     nunc tibi signorum lucentis undique flammas
ordinibus certis referam, primumque canentur
quae media obliquo praecingunt ordine mundum
solemque alternis vicibus per tempora portant
atque alia adverso luctantia sidera mundo;
omnia, quae possis caelo numerare sereno;
e quibus et ratio fatorum ducitur omnis,
ut sit idem mundi primum quod continet arcem.
aurato princeps Aries in vellere fulgens
respicit admirans aversum surgere Taurum
summisso vultu Geminos et fronte vocantem.
quos sequitur Cancer, Cancrum Leo, Virgo Leonem.
aequato tum Libra die cum tempore noctis
attrahit ardenti fulgentem Scorpion astro.
in cuius caudam contento dirigit arcu
mixtus equo volucrem missurus iamque sagittam.
tum venit angusto Capricornus sidere flexus;
post hunc inflexa defundit Aquarius urna
Piscibus assuetas avide subeuntibus undas,
quos Aries tangit claudentis ultima signa.
     at qua fulgentis caelum consurgit ad Arctos,
omnia quae summo despectant sidera mundo,
nec norunt obitus unoque in vertice tendunt.
in diversa situ caelumque et sidera torquens
aera per gelidum tenuis deducitur axis
libratumque regit diverso cardine mundum,
[281] sidereus circa medium quem volvitur orbis
aetheriosque rotat cursus; immotus at ille
in binas Arctos magni per inania mundi
perque ipsum terrae directus constitit orbem.
nec vero e solido stat robore corporis eius,
nec grave pondus habet, quod onus ferat aetheris alti;
sed cum aer omnis semper volvatur in orbem,
quoque semel coepit, totus volet undique in ipsum,
quodcumque in medio est, circa quod cuncta moventur,
usque adeo tenue, ut verti non possit in ipsum
nec iam inclinari nec se convertere in orbem,
hoc dixere axem, quia motum non habet ullum,
ipse videt circa volitantia cuncta moveri.
summa tenent eius miseris notissima nautis
signa per immensum cupidos ducentia pontum:
maioremque Helice major decircinat arcum,
septem illam stellae certantes lumine signant,
qua duce per fiuctus Graiae dant vela carinae.
angusto Cynosura brevis torquetur in orbe
quam spatio, tam luce minor; sed iudice vincit
maiorem Tyrio. Poenis haec certior auctor,
non apparentem pelago quaerentbus orbem.
nec paribus positae sunt frontibus; utraque caudam
vergit in alterius rostro sequiturque sequentem.
has inter fusus circumque amplexus utramque
dividit et cingit stellis ardentibus Anguis,
ne coeant abeantve suis a sedibus umquam.
hune inter mediumque orbem, quo sidera septem
[309] per bis sena volant contra nitentia signa
mixta ex diversis consurgunt viribus astra
hine vicina polo Phoebique hinc proxima flammis;
quae quia dissimilis, qua pugnat, temperat aer,
frugiferum sub se reddunt mortalibus orbem.
proxima frigentis Arctos boreamque rigentem
nixa venit species genibus sibi conscia causae.
a tergo nitet Arctophylax, idemque Bootes,
quod stimulis iunctis instat de more iuvencis;
Arcturumque rapit medio sub pectore secum.
at parte ex alia claro volat orbe Corona,
luce micans varia; nam stella vincitur una
circulus, in media radiat quae maxima fronte
candidaque ardenti distinguit lumina flamma:
Gnosia desertae fulgent monimenta puellae.
at Lyra diductis per caelum cornibus inter
sidera conspicitur, qua quondam ceperat Orpheus
omne quod attigerat cantu manesque per ipsos
fecit iter domuitque infernas carmine leges.
hinc caelestis honos similisque potentia causae:
tunc silvas et saxa trahens, nunc sidera ducit
et rapit immensum mundi revolubilis orbem.
Serpentem magnis Ophiuchus nomine signis
dividit, ut tote cingentem corpore corpus
explicet et nodes sinuataque terga per orbes:
[334] respicit ille tamen molli cervice reflexus
et redit effusis per laxa volumina palmis:
semper erit paribus bellum, quia viribus aequant.
proxima sors Cycni, quem caelo Iuppiter ipse
imposuit, formae pretium, qua cepit amantem,
cum deus in niveum descendit versus olorem
tergaque fidenti subiecit plumea Ledae.
nunc quoque diductas volitat stellatus in alas.
hinc imitata nitent cursumque habitumque Sagittae
sidera. tum magni Iovis ales fertur in altum,
assueto volitans gestet ceu fulmina mundo,
digna Iove et caelo, quod sacris instruit armis.
tum quoque de ponto surgit Delphinus ad astra,
oceani caelique decus, per utrumque sacratus.
quem rapido conatus Equus comprendere cursu
festinat pectus fulgenti sidere clarus.
et finitur in Andromeda; [quam Perseus armis
eripit et sociat sibi, cui] succedit iniquo
divisum spatio, quod tertia lampada dispar
conspicitur paribus, Deltoton nomine sidus,
ex simili dictum; Cepheusque et Cassiepia
in poenas signata suas iuxtaque relictam
Andromedam vastos metuentem pristis hiatus,
[357] expositam ponto deflet scopulisque revinctam,
ni veterem Perseus caelo quoque servet amorem
auxilioque iuvet fugiendaque Gorgonis ora
sustineat spoliumque sibi pestemque videnti.
tum vicina ferens nixo vestigia Tauro
Heniochus studio mundumque et nomen adeptus,
quem primum curru volitantem Iuppiter alto
quadriiugis conspexit equis caeloque sacravit.
hunc subeunt Haedi claudentes sidere pontum,
nobilis et mundi nutrito rege Capella,
cuius ab uberibus magnum ile ascendit Olympum.
lacte fero crescens ad fulmina vimque tonandi;
hanc ergo aeternis merito sacravit in astris
Iuppiter et caeli caelum mercede rependit.
Pleiadesque Hyadesque feri pars utraque Tauri
in boream scandunt. haec sunt aquilonia signa.
     aspice nunc infra solis surgentia cursus,
quae super exustas labuntur sidera terras
quaeque inter gelidum Capricorni sidus et axe
imo subnixum vertuntur lumina mundum,
altera pars orbis sub quis iacet invia nobis
ignotaeque hominum gentes nec transita regna,
commune ex uno lumen ducentia sole
diversasque umbras laevaque cadentia signa
et dextros ortus caelo spectantia verso.
nec minor est illis mundus nec lumine peior,
nec numerosa minus nascuntur sidera in orbem.
cetera non cedunt; uno vincuntur in astro,
[385] Augusto, sidus nostro quod contigit orbi,
Caesar nunc terris, post caelo maximus auctor.
cernere vicinum Geminis licet Oriona,
in magnam caeli tendentem bracchia partem
nec minus extento surgentem ad sidera passu,
singula fulgentis umeros cui lumina signant
et tribus obliquis demissus ducitur ensis.
at caput Orion excelso immersus Olympo
per tria subducto signatur lumina vultu,
non quod clara minus, sed quod magis alta recedunt.
hoc duce per totum decurrunt sidera mundum.
subsequitur rapido contenta Canicula cursu,
qua nullum terris violentius advenit astrum
nec gravius cedit; nunc horrida frigore surgit,
nunc vacuum soli fulgentem deserit orbem:
sic in utrumque movet mundum et contraria reddit.
hanc qui surgentem, primo cum redditur ortu,
montis ab excelso speculantur vertice Tauri,
eventus frugum varios et tempora dicunt,
quaeque valetudo veniat, concordia quanta;
bella facit pacemque refert varieque revertens
sic movet, ut vidit mundum, vultuque gubernat.
magna fides hoc posse color cursusque micantis
in radios: vix sole minor, nisi quod procul haerens
frigida caeruleo contorquet lumina vultu.
cetera vincuntur specie, nec clarius astrum
tinguitur oceano caelumve revisit ab undis.
tunc Procyon veloxque Lepus, tum nobills Argo
[413] in caelum subducta mari, quod prima cucurrit,
emeritum magnis mundum tenet acta periclis,
servando dea facta deos. cui proximus Anguis
squamea dispositis imitatur lumina flammis.
et Phoebo sacer Ales et una gratus Iaccho
Crater et duplici Centaurus imagine fulget,
pars hominis, tergo pectus commissus equino.
ipsius hinc mundo templum est, victrixque solutis
Ara nitet sacris, vastos cum terra gigantes
in caelum furibunda tulit. tum di quoque magnos
quaesivere deos; dubitavit Iuppiter ipse,
quod poterat non posse timens, cum surgere terram
cerneret, ut verti naturam crederet omnem,
montibus atque aliis aggestos crescere montes,
et tam vicinos fugientia sidera colles,
* arma importantis et rupta matre creatos,
* discordes vultum permixtaque corpora partus.
necdum pestiferum sibi quemquam (aut) numina norat
si qua forent maiora suis. tunc Iuppiter Arae
sidera constituit, quae nunc quoque maxima fulgent.
quam propter Cetus convolvens squamea terga
orbibus insurgit tortis et fluctuat alvo,
intentans morsum, similis iam iamque tenenti,
qualis ad expositae fatum Cepheidos undis
expulit adveniens ultra sua litora pontum.
[438] tum notins Piscis venti de nomine dictus
exsurgit de parte noti; cui iuncta feruntur
flexa per ingentis stellarum flumina gyros.
alterius capiti coniungit Aquarius undas
amnis, et in medium coeunt et sidera miscent.
     his, inter solisque vias Arctosque latentes
axem quae mundi stridentem pondere torquent,
orbe peregrino caelum depingitur astris,
quae notia antiqui dixerunt sidera vates.
ultima quae mundo semper volvuntur in imo,
quis innixa manent caeli fulgentia templa,
nusquam in conspectum redeuntia, cardine verso
sublimis speciem mundi similisque figuras
astrorum referunt. et versas frontibus Arctos
uno distingui medias claudique Dracone
credimus exemplo. quamvis fugientia visus
hunc orbem caeli vertentis sidera cursu
cardine tam simili fultum, quam vertice, pingunt.
     haec igitur magno divisas aethere sedes
signa tenent mundi totum deducta per orbem.
tu modo corporeis similis ne quaere figuras,
omnia ut aequali fulgentia membra colore
deficiat nihil aut vacuum qua lumine cesset.
non poterit mundus sufferre incendia tants,
omnia si plenis ardebunt sidera membris.
quicquid subduxit flammis, natura pepercit
succubitura oneri, formas disiungere tantum
contenta et stellis ostendere sidera certis.
linea designat species, atque ignibus ignes
[467] respondent, media extremis atque ultima summis
creduntur; satis est, si se non omnia celant.
praecipue medio cum luna implebitur orbe,
certa nitent mundo tum lumina, conditur omne
stellarum vulgus, fugiunt sine nomine signa.
pura licet vacuo tum cernere sidera caelo,
nec fallunt numero, parvis nec mixta feruntur.
et quo clara magis possis cognoscere signa,
non varios obitus norunt variosque recursus,
certa sed in proprias oriuntur sidera luces,
natalesque suos occasumque ordine servant.
nec quicquam in tanta magis est mirabile mole,
quam ratio et certis quod legibus omnia parent.
nusquam turba nocet, nihil ullis partibus errat,
laxius aut brevius mutatove ordine fertur.
quid tam confusum specie, quid tam vice certum est?
     ac mihi tam praesens ratio non ulla videtur,
qua pateat mundum divino numine verti
atque ipsum esse deum nec forte coisse magistra,
ut voluit eredi, qui primus moenia mundi
seminibus struxit minimis inque illa resolvit,
e quis et maria et terras et sidera caeli
aetheraque immensis fabricantem finibus orbes
solventemque alios constare et cuncta reverti
in sua principia et rerum mutare figuras.
quis credat tantas operum sine numine moles,
ex minimis caecoque creatum foedere mundum?
si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet;
at cur dispositis vicibus consurgere signa
[496] et velut imperio praescriptos reddere cursus
cernimus ac nullis properantibus ulla relinqui?
cur eadem aestivas exornant sidera noctes
semper et hibernas eadem, certamque figuram
cuisque dies reddit mundo certamque relinquit?
iam tum, cum Graiae verterunt Pergama gentes,
Arctos et Orion adversis frontibus ibant,
haec contenta suos in vertice flectere gyros,
ille ex diverso vertentem surgere contra
obvius et toto semper decurrere mundo.
temporaque obscurae noctis deprendere signis
iam poterant, caelumque suas distinxerat horas.
quot post excidium Troiae sunt eruta regna!
quot capti populi! quotiens fortuna per orbem
servitium imperiumque tulit varieque revertit!
Troianos cineres in quantum oblita refovit
imperium! fatis Asiae iam Graecia pressa est.
saecula dinumerare piget, quotiensque recurrens
lustrarit mundum vario sol igneus orbe.
omnia mortali mutantur lege creata,
nec se cognoscunt terrae vertentibus annis
exutas variam faciem per saecula gentes.
at manet incolumis mundus suaque omnia servat,
quae nec longa dies auget minuitque senectus,
nec motus puncto curvat cursusque fatigat:
idem semper erit, quoniam semper fuit idem.
non alium videre patres aliumve nepotes
aspicient: deus est, qui non mutatur in aevo.
[524] numquam transversas solem decurrere ad Arctos
nec mutare vias et in ortum vertere cursus
auroramque novis nascentem ostendere terris,
nec lunam certos excedere luminis orbes
sed servare modum, quo crescat quove recedat,
nec cadere in terram pendentia sidera caelo
sed dimensa suis consumere tempora signis:
non casus opus est, magni sed numinis ordo.
     haec igitur texunt aequali sidera tractu
ignibus in varias caelum laqueantia formas.
altius his nihil est; haec sunt fastigia mundi;
publica naturae domus his contenta tenetur
finibus amplectens pontum terrasque iacentis.
omnia concordi tractu veniuntque caduntque,
qua semel incubuit caelum versumque resurgit.
     ipse autem quantum convexo mundus Olympo
obtineat spatium, quantis bis sena ferantur
finibus astra, docet ratio, cui nulla resistunt
claustra nec immensae moles, ceduntque recessus,
omnia succumbunt, ipsum est penetrabile caelum.
nam quantum a terris atque aequore signa recedunt,
tantum bina patent. quacumque inciditur orbis
per medium, pars efficitur tum tertia gyri,
exiguo dirimens solidam discrimine summam.
summum igitur caelum bis bina refugit ab imo
astra, <e> bis senis ut sit pars tertia signis.
sed quia per medium est tellus suspensa profundum,
binis a summo signis discedit et imo.
hinc igitur quodcumque supra te suspicis ipse,
qua per inane meant oculi quaque ire recusant.
[554] binis aequandum est signis, sex tanta rotundae
efficiunt orbem zonae, qua signa feruntur
bis sex aequali spatio texentia caelum.
nec mirere vagos partus eadem esse per astra
et mixtum ingenti generis discrimine fatum,
singula cum tantum teneant tantoquo ferantur
tempore; sex tota surgentia sidera luce

    *     *     *     *     *     *     *

     restat ut aetherios fines tibi reddere coner
filaque dispositis vicibus comitantia caelum
per quae dirigitur signorum flammeus ordo.
[circulus a summo nascentem vertice mundum
permeat Arctophylaca petens per terga draconis]
circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton
sexque fugit solidas a caeli vertice partes.
alter ad extremi decurrens sidera Cancri,
in quo consummat Phoebus lucemque moramque
tardaque per longos circumfert lumina flexus,
aestivum medio nomen sibi sumit ab aestu
temporis et titulo potitur metamque volantis
solis et extremos designat fervidus actus
et quinque in partes aquilonis distat ab orbe.
tertius in media mundi regione locatus
ingenti spira totum praecingit Olympum
parte ab utraque videns axem, quo limite Phoebus
componit paribus numeris noctemque diemque
veris et autumni currens per tempora mixta,
cum medium aequali distinguit limite caelum
[581] quattuor et gradibus sua fila reducit ab aestu.
proximus hunc ultra brumalis nomine limes
ultima designat fugientis limina solis
invidaque obliqua radiorum munera flamma
dat per iter minimum nobis; sed finibus illis,
quos super incubuit, longa stant tempora luce,
vixque dies transit candentem extenta per aestum,
bisque iacet binis summotus partibus orbis.
unus ab his superest extremo proximus axi
circulus, austrinas qui stringit et obsidet Arctos.
hic quoque brumalem per partes quinque relinquit,
et quantum a nostro sublimis cardine gyrus,
distat ab adverso tantundem proximus illi.
[sic tibi per binas vertex a vertice partes
divisus duplici summa circumdat Olympum
et per quinque notat signantis tempore fines.]
his eadem est via quae mundo pariterque rotantur
inclines sociosque ortus occasibus aequant,
quandoquidem secti, qua totus volvitur orbis,
fila trahunt alti cursum comitantia caeli
intervalla pari servantes limite semper
divisosque semel fines sortemque dicatam.
sunt duo, quos recipit ductos a vertice vertex,
inter se adversi, qui cunctos ante relatos
seque secant gemino coeuntes cardine mundi
transversoque polo rectum ducuntur in axem,
tempora signantes anni caelumque per astra
quattuor in partes divisum mensibus aequis.
alter ab excelso decurrens limes Olympo
[610] serpentis caudam siccas et dividit Arctos,
et iuga Chelarum medio volitantia gyro
extremamque secans Hydram mediumque sub austris
Centaurum adverso concurrit rursus in axe
et redit in caelum squamosaque tergora Ceti
Lanigerique notat fines clarumque Trigonum
Andromedaeque sinus imos, vestigia matris
principiumque suum repetito cardine claudit.
alter in hunc medium summumque incumbit in axem
perque pedes primos cervicem transit et Ursae,
quam septem stellae primam iam sole remoto
producunt nigrae praebentem lumina nocti,
et Geminis Cancrum dirimit stringitque flagrantem
ore Canem clavumque Ratis, quae vicerat aequor.
inde axem occultum per gyri signa prioris
transversa atque illo rursus de limite tangit
te, Capricorne, tuisque Aquilam designat ab astris,
perque Lyram inversam currens spirasque Draconis:
posteriora pedum Cynosurae praeterit astra
transversamque secat vicino cardine caudam.
hic iretum coit ipse sibi memor, unde profectus.
     atque hos aeterna fixerunt tempora sede
immotis per signa modis statione perenni.
hos volucris fecere duos; namque alter ab ipsa
consurgens Helice medium praecidit Olympum
discernitque diem sextamque examinat horam
et paribus spatiis occasus cernit et ortus.
[637] hic mutat per signa vices; seu si quis eoos
seu petit hesperios, supra se circinat orbem
verticibus super astantem mediumque secantem
caelum et diviso signantem culmine mundum
(quando aliis aliud medium est; volat hora per orbem),
cumque loco terrae caelumque et tempora mutat.
atque ubi se primis extollit Phoebus ab undis,
illis sexta manet, quos tum premit aureus orbis.
rursus ad hesperios sexta est, ubi cedit in umbras;
nos primam ac summam sextam numeramus utramque
et gelidum extremo lumen sentimus ab igni.
alterius fines si vis cognoscere gyri,
circumfer faciles oculos vultumque per orbem.
quicquid erit caelique imum terraeque supremum,
qua coit ipse sibi nullo discrimine mundus
redditque aut recipit fulgentia sidera ponto,
praecingit tenui transversum limite mundum.
haec quoque per totum volitabit linea caelum,
non tantum ad medium vergens mediumque repente
orbem, nunc septem ad stellas nec mota sub astra,
sed quacumque vagae tulerint vestigia plantae
has modo terrarum nunc has gradientis in oras,
semper erit novus et terris mutabitur arcus;
quippe aliud caelum ostendens aliudque relinquens
dimidium teget et referet varioque notabit
fine et cum visu pariter sua fila movente.
[663] hic terrestris erit, quia terram amplectitur orbis,
[et mundum pleno praecingit limite gyrus]
atque a fine trahens titulum memoratur horizon.
     his adice obliquos adversaque fila trahentis
inter se gyros, quorum fulgentia signa
alter habet, per quae Phoebus moderatur habenas,
subsequiturque suo solem vaga Delia curru,
et quinque adverso luctantia sidera mundo
exercent varias naturae lege choreas.
hunc tenet a summo Cancer, Capricornus ab imo,
bis recipit, lucem qui circulus aequat et umbras,
Lanigeri et Librae signo sua fila secantem.
sic per tres gyros inflexus ducitur orbis
rectaque devexo fallit vestigia clivo;
nec visus aciemque fugit tantumque notari
mente potest, sicut cernuntur mente priores,
sed nitet ingenti stellatus balteus orbe
insignemque facit caelato lumine mundum
et ter vicenas partes patet atque trecentas
in longum; bis sex latescit fascia partes,
quae cohibet vario labentia sidera cursu.
alter in adversum positus succedit ad Arctos
et paulum a boreae gyro sua fila reducit
transitque inversae per sidera Cassiepiae.
inde per obliquum descendens tangit Olorem
aestivosque secat fines Aquilamque supinam
temporaque aequantem gyrum zonamque ferentem
Solis equos inter caudam, qua Scorpius ardet,
extremamque Sagittari laevam atque Saglttam.
inde suos sinuat flexus crura pedesque
Centauri alterius rursusque ascendere caelum
[694] incipit Argivumque Ratem per aplustria summa
et medium mundi gyrum Geminosque per ima
signa secat, subit Heniochum, teque, unde profectus,
Cassiepia, petens super ipsum Persea transit
orbemque ex illa coeptum concludit in ipsa
trisque secat medios gyros et signa ferentem
partibus e binis, quotiens praeciditur ipse.
nec quaerendus erit: visus incurrit in ipsos
sponte sua seque ipse docet cogitque notari.
namque in caeruleo candens nitet orbita mundo
ceu missura diem subito caelumque recludens.
ac veluti virides discernit semita campos,
quam terit assiduo renovans iter orbita tractu;
[inter divisas aequalibus est via partis]
ut freta canescunt sulcum ducente carina
accipiuntque viam fluctus spumantibus undis,
quam tortus verso movit de gurgite vertex,
candidus in nigro lucet sic limes Olympo
caeruleum findens ingenti lumine mundum.
utque suos arcus per nubila circinat Iris,
sic superincumbit signato culmine limes
candidus et resupina facit mortalibus ora,
dum nova per caecam mirantur lumina noctem
inquiruntque sacras humano pectore causas,
num se diductis conetur solvere moles
segminibus, raraque labent compagine rimae
admittantque novum laxato tegmine lumen; --
[724] quid sibi non timeant, magni cum vulnera caeli
conspiciant, feriatque oculos iniuria mundi? --
an coeat mundus, duplicisque extrema cavernae
conveniant caelique oras et sidera iungant,
perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix
fusuram faciens mundi, stipatus et orbis
aeriam in nebulam clara compagine versus
in cuneos alti cogat fundamina caeli.
an melius manet illa fides, per saecula prisca
illac solis equos diversis cursibus isse
atque aliam trivisse viam, longumque per aevum
exustas sedes incoctaque sidera flammis
caeruleam verso speciem mutasse colore,
infusumque loco cinerem mundumque sepultum?
fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis
Phaethontem patrio curru per signa volantem,
dum nova miratur propius spectacula mundi
et puer in caelo ludit curruque superbus
luxuriat mundo, cupit et maiora parente,
monstratas liquisse vias orbemque rigenti
imposuisse polo; nec signa insueta tulisse
errantis meta flammas cursumque solutum,
* deflexum solito cursu curvisque quadrigis.
quid querimur flammas totum saevisse per orbem,
terrarumque rogum cunctas arsisse per urbes,
cum vaga dispersi fluitarunt lumina currus,
et caelum exustum est? luit ipse incendia mundus,
[748] et nova vicinis flagrarunt sidera flammis
nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.
nec mihi celanda est famae vulgata vetustas
mollior: e niveo lactis fluxisse liquorem
pectore reginae divum caelumque colore
infecisse suo. quapropter lacteus orbis
dicitur, et nomen causa descendit ab ipsa.
an maior densa stellarum turba corona
convexit flammas et crasso lumine candet,
et fulgore nitet collato clarior orbis?
an fortes animae dignataque nomina caelo
corporibus resoluta suis terraeque remissa
huc migrant ex orbe suumque habitantia caelum
aetherios vivunt annos mundoque fruuntur?
atque hic Aeacidas, hic et veneramur Atridas
Tydidemque ferum terraeque marisque triumphis
naturae victorem Ithacum Pyliumque senecta
insignem triplici Danaumque ad Pergava reges,
[castra ducum et caeli victamque sub Hectore Troiam]
Auroraeque nigrum partum stirpemque Tonantis
rectorem Lyciae; nec te, Mavortia virgo,
praeteream regesque alios, quos Thraecia misit
atque Asiae gentes et Magno maxima Pella;
quique animi vires et strictae pondera mentis
prudentes habuere viri, quibus omnis in ipsis
census erat, iustusque Solon fortisque Lycurgus,
aetheriusque Platon et qui fabricaverat illum
[775] damnatusque suas melius damnavit Athenas,
Persidis et victor, strarat quae classibus aequor.
Romanique viri, quorum iam maxima turba est:
Tarquinioque minus reges, et Horatia proles,
tota acies partus, nec non et Scaevola trunco
nobilior, maiorque viris et cloelia virgo,
et Romana ferens, quae texit, moenia Cocles,
et commilitio volucris Corvinus adeptus
et spolia et nomen, qui gestat in alite Phoebum,
et Iove qui meruit caelum Romamque Camillus
servando posuit, Brutusque a rege receptae
conditor, et Pyrrhi per bella Papirius ultor,
Fabricius Curiusque pares, et tertia palma
Marcellus, Cossusque prior de rege necato,
certantesque Deci votis similesque triumphis,
invictusque mora Fabius, victorque necantis
Livius Hasdrubalis socio per bella Nerone,
Scipiadaeque duces, fatum Carthaginis unum,
Pompeiusque orbis domitor per trisque triumphos
ante deum princeps, et censu Tullius oris
emeritus caelum, et <tu,> Claudi magna propago,
Aemiliaeque domus proceres, clarique MeteIli,
et Cato fortunae victor, matrisque sub armis
miles Agrippa suae. Venerisque ab origine proles
Iulia descendit caelo caelumque replevit,
[800] quod regit Augustus socio per signa Tonante,
cernit et in coetu divum magnumque Quirinum
altius aetherii quam candet circulus orbis.
illa deum sedes, haec illis proxima, divum
qui virtute sua similes vestigia tangunt.
     ac prius incipiam stellis quam reddere vires
signorumque canam fatalia carmine iura,
implenda est mundi facies, corpusque per omne
quid, quod ubique nitet, vigeat quandoque, notandum est.
sunt alia adverso pugnantia sidera mundo,
quae terram caelumque inter volitantia pendent.
[Saturni, Iovis et Martis Solisque, sub illis
Mercurius Venerem inter agit Lunamque locatus.]
sunt etiam raris orti natalibus ignes,
protinus et rapti. subitas candescere flammas
aera per liquidum tractosque perire cometas
rata per ingentis viderunt saecula motus.
sive, quod ingenitum terra spirante vaporem
umidior sicca superatur spiritus aura,
nubila cum Iongo cessant dispulsa sereno,
et solis radiis arescit torridus aer,
apta alimenta sibi demissus corripit ignis
materiamque sui deprendit flamma capacem. --
et quia non solidum est corpus, sed rara vagantur
principia aurarum volucrique simillima fumo,
[825] in breve vivit opus coeptaque incendia fine
subsistunt pariterque cadunt fulgentque cometae.
quod nisi vicinos agerent occasibus ortus
et tam parva forent accensis tempora flammis,
alter nocte dies esset caelumque rediret
inversum et somno totum deprenderet orbem.
tum quia non una specie dispergitur omnis
aridior terrae vapor et comprenditur igni,
diversas quoque per facies accensa feruntur
lumina, quae subitis exsistunt nata tenebris.
nam modo, ceu longi fluitent de vertice crines,
flamma comas imitata volat, tenuisque capillos
diffusos radiis ardentibus explicat ignis.
nunc prior haec facies dispersis crinibus exit,
[839] et glomus ardentis sequitur sub imagine barbae
[845] hirta figurantis tremulo sub lumine menta.
[840] interdum aequali laterum compagine ductus
quadratamve trabem fingit teretemve columnam.
quin etiam tumidis exaequat dolia flammis
procere distenta uteros, parvosque catillos
[844] mentitur curvos ignis glomeratus in orbes.
[846] lampadas et fissas ramosos fundit in ignes.
praecipites stellae passimque volare videntur,
cum vaga per nitidum scintillant lumina mundum
[849] et tenuem longis iaculantur crinibus ignem;
excurruntque procul volucris imitata sagittas,
arida cum gracili tenuatur semita filo.
sunt autem cunctis permixti partibus ignes,
qui gravidas habitant fabricantis fulmina nubes
et penetrant terras Aetnamque minantur Olympo
et calidas reddunt ipsis in fontibus undas
ac silice in dura viridique in cortice sedem
inveniunt, cum silva sibi collisa crematur:
ignibus usque adeo natura est omnis abundans.
ne mirere faces subitas erumpere caelo
aeraque accensum flammis lucere coruscis
arida complexum spirantis semina terrae,
quae volucer pascens ignis sequiturque fugitque,
fulgura cum videas tremulum vibrantia lumen,
imbribus e mediis et caelum fulmine ruptum, --
sive igitur ratio praebentis semina terrae
in volucres ignes potuit generate cometas,
sive illas natura faces ut cuncta creavit
sidera per tenues caelo lucentia flammas,
(sed trahit ad semet rapido Titanius aestu
involvitque suo flammantis igne cometas,
ac modo dimittit, sicut Cyllenius orbis
et Venus, accenso cum ducit vespere noctem,
saepe nitent falluntque oculos rursusque revisunt)
seu deus instantis fati miseratus in orbem
signa per affectus caelique incendia mittit;
numquam futtilibus excanduit ignibus aether:
squalidaque elusi deplorant arva coloni,
et sterilis inter sulcos defessus arator
ad iuga maerentis cogit frustrata iuvencos.
[880] aut gravibus morbis et lenta corpora tabe
corripit exustis letalis flamma medullis
labentisque rapit populos, totasque per urbes
publica succensis peraguntur fata sepulcris.
qualis Erechtheos pestis populata colonos
extulit antiquas per funera pacis Athenas,
alter in alterius labens cum fata ruebant.
nec locus artis erat medicae nec vota valebant;
cesserat officium morbis, et funera deerant
mortibus et lacrimae; lassus defecerat ignis,
et coacervatis ardebant corpora membris,
ac tanto quondam populo vix contigit heres.
talia significant lucentes saepe cometae:
funera cum facibus veniunt terrisque minantur
ardentis sine fine rogos, cum mundus et ipsa
aegrotet natura, hominum sortita sepulcrum.
quin et bella canunt ignes subitosque tumultus
et clandestinis surgentia fraudibus arma,
externas modo per gentes, -- ut foedere rupto
cum fera ductorem rapuit Germania Varum
infecitque trium legionum sanguine campos,
arserunt toto passim minitantia mundo
lumina, et ipsa tulit bellum natura per ignes
opposuitque suas vires finemque minata est.
nec mirere graves rerumque hominumque ruinas:
saepe domi culpa est; nescimus credere caelo; --
civilis etiam motus cognataque bella
significant. nec plura alias incendia mundus
sustinuit, quam cum ducibus iurata cruentis
arma Philippeos implerunt agmine campos.
[910] vixque etiam sicca miles Romanus harena
ossa verum lacerosque prius superastitit artus,
imperiumque suis conflixit viribus ipsum,
perque patris pater Augustus vestigia vicit.
necdum finis erat: restabant Actia bella
dotali oommissa acie, repetitaque rerum
alea, et in ponto quaesitus rector Olympi,
femineum sortita iugum cum Roma pependit,
atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro.
restabant profugo servilia milite bella,
cum patrios armis imitatus filius hostis
aequora Pompeius cepit defensa parenti.
sed satis hoc fatis fuerit. iam bella quiescant,
atque adamanteis discordia vincta catenis
aeternos habeat frenos in carcere clausa.
sit pater invictus patriae, sit Roma sub illo,
cumque deum caelo dederit, non quaerat in orbe.

LIBER SECUNDUS

Maximus Iliacae gentis certamina vates
et quinquaginta regum regemque patremque
Hectoraque Aeacidae victamque sub Hectore Troiam,
erroremque ducis totidem, quot vicerat, annis
<infestum experti dominum maris atque renato          4a
instantem bello geminataque Pergama ponto
ultimaque in patria captisque penatibus arma
ore sacro cecinit; patriam cui turba petentum,
dum dabat, eripuit, cuiusque ex ore profusos
omnis posteritas latices in carmina duxit
amnemque in tenuis ausa est deducere rivos          10
unius fecunda bonis. sed proximus illi
Hesiodus memorat divos divumque parentes
et chaos enixum terras orbemque sub illo
infantem et primos titubantia sidera cursus
Titanasque senes, Iovis et cunabula magni          15
et sub fratre viri nomen, sine matre parentis,
atque iterum patrio nascentem corpore Bacchum,
silvarumque deos secretaque numina Nymphas.          23
quin etiam ruris cultus legesque notavit          19
militiamque soli, quod colles Bacchus amaret,
quod fecunda Ceres campos, quod Pallas utrumque,
atque arbusta vagis essent quod adultera pomis;
omniaque immenso volitantia lumina mundo,          18
pacis opus, magnos naturae condit in usus.          24
astrorum quidam varias dixere figuras,
signaque diffuso passim labentia caelo
in proprium cuiusque genus causasque tulere;
Persea et Andromedan poena matremque dolentem
solventemque patrem, raptamque Lycaone natam,
officioque Iovis Cynosuram, lacte Capellam          30
et furto Cycnum, pietate ad sidera ductam
Erigonen ictuque Nepam spolioque Leonem
et morsu Cancrum, Pisces Cythereide versa,
Lanigerum victo ducentem sidera ponto,
ceteraque ex variis pendentia casibus astra          35
aethera per summum voluerunt fixa revolvi.
quorum carminibus nihil est nisi fabula caelum
terraque composuit mundum quae pendet ab illo.
quin etiam ritus pastorum et Pana sonantem
in calamos Sicula memorat tellure creatus,          40
nec silvis silvestre canit perque horrida motus
rura serit dulcis Musamque inducit in aulas.
ecce alius pictas volucres ac bella ferarum,
ille venenatos angues aconitaque et herbas
fata refert vitamque sua radice ferentis.          45
quin etiam tenebris immersum Tartaron atra
in lucem de nocte vocant orbemque revolvunt
interius versum naturae foedere rupto.
omne genus rerum doctae cecinere sorores,
omnis ad accessus Heliconos semita trita est,          50
et iam confusi manant de fontibus amnes
nec capiunt haustum turbamque ad nota ruentem.
integra quaeramus rorantis prata per herbas
undamque occultis meditantem murmur in antris,
quam neque durato gustarint ore volucres,          55
ipse nec aetherio Phoebus libaverit igni.
nostra loquar, nulli vatum debebimus orsa,
nec furtum sed opus veniet, soloque volamus
in caelum curru, propria rate pellimus undas.
namque canam tacita naturae mente potentem          60
infusumque deum caelo terrisque fretoque
ingentem aequali moderantem foedere molem,
totumque alterno consensu vivere mundum
et rationis agi motu, cum spiritus unus
per cunctas habitet partes atque irriget orbem          65
omnia pervolitans corpusque animale figuret.
quod nisi cognatis membris contexta maneret
machina et imposito pareret tota magistro
ac tantum mundi regeret prudentia censum,
non esset statio terris, non ambitus astris,          70
erraretque vagus mundus standove rigeret,
nec sua dispositos servarent sidera cursus
noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret,
non imbres alerent terras, non aethera venti
nec pontus gravidas nubes nec flumina pontum          75
nec pelagus fontes, nec staret summa per omnis
par semper partes aequo digesta parente,
ut neque deficerent undae nec sideret orbis
nec caelum iusto maiusve minusve volaret.
motus alit, non mutat opus. sic omnia toto          80
dispensata manent mundo dominumque sequuntur.
hic igitur deus et ratio, quae cuncta gubernat,
ducit ab aetheriis terrena animalia signis,
quae, quamquam longo, cogit, summota recessu,
sentiri tamen, ut vitas ac fata ministrent          85
gentibus ac proprios per singula corpora mores.
nec nimis est quaerenda fides: sic temperat arva
caelum, sic varias fruges redditque rapitque,
sic pontum movet ac terris immittit et aufert,
atque haec seditio pelagus nunc sidere lunae          90
mota tenet, nunc diverso stimulata recessu,
nunc anni spatio Phoebum comitata volantem;
sic summersa fretis, concharum et carcere clausa,
ad lunae motum variant animalia corpus
et tua damna, tuas imitantur, Delia, vires;          95
tu quoque fraternis sic reddis curribus ora
atque iterum ex isdem repetis, quantumque reliquit
aut dedit ille, refers et sidus sidere constas;
denique sic pecudes et muta animalia terris,
cum maneant ignara sui legisque per aevum,          100
natura tamen ad mundum revocante parentem
attollunt animos caelumque et sidera servant
corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant
venturasque vident hiemes, reditura serena.
quis dubitet post haec hominem coniungere caelo,          105
<cui, cupiens terras ad sidera surgere, munus>          105a
eximium natura dedit linguamque capaxque
ingenium volucremque animum, quem denique in unum
descendit deus atque habitat seque ipse requirit?
mitte alias artes, quarum est permissa facultas
invidiosa adeo, nec nostri munera census:          110
[mitto quod aequali nihil est sub lege tributum,
quo patet auctoris summam, non corporis, esse;
mitto quod certum est et inevitabile fatum
materiaeque datum est cogi sed cogere mundo]
quis caelum posset nisi caeli munere nosse,          115
et reperire deum, nisi qui pars ipse deorum est?
quisve hanc convexi molem sine fine patentis
signorumque choros ac mundi flammea tecta,
aeternum et stellis adversus sidera bellum
[ac terras caeloque fretum subiectaque utrisque]          120
cernere et angusto sub pectore claudere posset,
ni sanctos animis oculos natura dedisset
cognatamque sibi mentem vertisset ad ipsam
et tantum dictasset opus, caeloque veniret
quod vocat in caelum sacra ad commercia rerum?          125
quis neget esse nefas invitum prendere mundum          127
et velut in semet captum deducere in orbem?
sed, ne circuitu longo manifesta probentur,
ipsa fides operi faciet pondusque fidemque;          130
nam neque decipitur ratio nec decipit umquam.
rite sequenda via est ac veris credita causis,
eventusque datur qualis praedicitur ante.
quod Fortuna ratum faciat, quis dicere falsum
audeat et tantae suffragia vincere sortis?          135
     Haec ego divino cupiam cum ad sidera flatu
ferre, nec in turba nec turbae carmina condam
sed solus, vacuo veluti vectatus in orbe
liber agam currus non occursantibus ullis
nec per iter socios commune regentibus actus,          140
sed caelo noscenda canam, mirantibus astris
et gaudente sui mundo per carmina vatis,
vel quibus illa sacros non invidere meatus
notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.
illa frequens, quae divitias, quae diligit aurum,          145
imperia et fasces mollemque per otia luxum
et blandis diversa sonis dulcemque per aures
affectum, ut modico noscenda ad fata labore.
hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.
     Et primum astrorum varia est natura notanda          150
carminibus per utrumque genus. nam mascula sex sunt,
diversi totidem generis sub principe Tauro:
cernis ut aversos redeundo surgat in artus.
alternant genus et vicibus variantur in orbem.
     Humanas etiam species in parte videbis,          155
nec mores distant: pecudum pars atque ferarum
ingenium facient. quaedam signanda sagaci
singula sunt animo, propria quae sorte feruntur:
nunc binis insiste; dabunt geminata potentis
per socium effectus. multum comes addit et aufert,          160
ambiguisque valent, quis sunt collegia, fatis
ad meritum noxamque. duos per sidera Pisces
et totidem Geminos nudatis aspice membris.
his coniuncta manent alterno bracchia nexu,
dissimile est illis iter in contraria versis.          165
par numerus, sed enim dispar natura notanda est.
atque haec ex paribus toto gaudentia censu
signa meant, nihil exterius mirantur in ipsis
amissumve dolent, quaedam quod, parte recisa
atque ex diverso commissis corpore membris,           170
ut Capricornus et intentum qui derigit arcum
iunctus equo: pars huic hominis, sed nulla priori.
[hoc quoque servandum est alta discrimen in arte,
distat enim gemini duo sint duplane figura]
quin etiam Erigone binis numeratur in astris,          175
nec facies ratio duplex; nam desinit aestas,
incipit autumnus media sub Virgine utrimque.
idcirco tropicis praecedunt omnibus astra
bina, ut Lanigero, Chelis Cancroque Caproque,
quod duplicis retinent conexo tempore vires.          180
ut, quos subsequitur Cancer per sidera fratres,
e geminis alter florentia tempora veris
sufficit, aestatem sitientem provehit alter;
nudus uterque tamen, sentit quia uterque calorem,
ille senescentis veris, subeuntis at ille          185
aestatis: par est primae sors ultima parti.
quin etiam Arcitenens, qui te, Capricorne, sub ipso
promittit, duplici formatus imagine fertur:
mitior autumnus mollis sibi vindicat artus
materiamque hominis, fera tergo membra rigentem          190
excipiunt hiemem mutantque in tempora signum.
quosque Aries prae se mittit, duo tempora Pisces
bina dicant: hiemem hic claudit, ver incohat alter.
cum sol aequoreis revolans decurrit in astris,
hiberni coeunt cum vernis roribus imbres.          195
utraque sors umoris habet fluitantia signa.
     Quin tria signa novem signis coniuncta repugnant
et quasi seditio caelum tenet. aspice Taurum
clunibus et Geminos pedibus, testudine Cancrum
surgere, cum rectis oriantur cetera membris;           200
ne mirere moras, cum sol aversa per astra
aestivum tardis attollat mensibus annum.
     Nec te praetereat nocturna diurnaque signa
quae sint perspicere et propria deducere lege,
non tenebris aut luce suam peragentia sortem          205
(nam commune foret nullo discrimine nomen,
omnia quod certis vicibus per tempora fulgent
et nunc illa dies, nunc noctes illa sequuntur),
sed quibus illa parens mundi natura sacratas
temporis attribuit partes statione perenni.          210
namque Sagittari signum rabidique Leonis
et sua respiciens aurato vellere terga,
tum Pisces <et> Cancer et acri Scorpios ictu,
aut vicina loco, divisa aut partibus aequis,
omnia dicuntur simili sub sorte diurna.          215
cetera, vel numero consortia vel vice sedis,
interiecta locis totidem, nocturna feruntur.
quidam etiam sex continuis dixere diurnas
esse vices astris, quae sunt a principe signo
Lanigeri, sex a Libra nocturna videri.          220
sunt quibus esse diurna placet quae mascula surgunt,
femineam sortem tutis gaudere tenebris.
     Quin non nulla tibi nullo monstrante loquuntur
Neptuno debere genus, scopulosus in undis
Cancer et effuso gaudentes aequore Pisces.          225
at, quae terrena censentur sidera sorte,
princeps armenti Taurus regnoque superbus
lanigeri gregis est Aries pestisque duorum
praedatorque Leo <et> dumosis Scorpios arvis.
sunt etiam mediae legis communia signa,           230
ambiguus tergo Capricornus, Aquarius undis,
umida terrenis aequali foedere mixta.          233
     Non licet a minimis animum deflectere curis,
nec quicquam rationis eget frustrave creatum.
fecundum est proprie Cancri genus, acer et ictu
Scorpios, et partu complentes aequora Pisces.
sed sterilis Virgo est, simili coniuncta Leoni,
nec capit, aut captos effundit, Aquarius ortus.
inter utrumque manet Capricornus corpore mixto          240
et qui Cretaeo fulget Centaurus in arcu,
communisque Aries aequantem tempora Libram
et Geminos Taurumque pari sub sorte recenset.
     Nec tu nulla putes in eo commenta locasse
naturam rerum, quod sunt currentia quaedam,          245
ut Leo et Arcitenens Ariesque in cornua tortus;
aut quae recta suis librantur stantia membris,
ut Virgo et Gemini, fundens et Aquarius undas;
vel quae fessa sedent pigras referentia mentes,
Taurus depositis collo sopitus aratris,          250
Libra sub emerito considens orbe laborum,
tuque tuos, Capricorne, gelu contractus in artus;
quaeve iacent, Cancer patulam distentus in alvum,
Scorpios incumbens plano sub pectore terrae,
in latus obliqui Pisces semperque iacentes.          255
     Quod si sollerti circumspicis omnia cura,
fraudata invenies amissis sidera membris.
Scorpios in Libra consumit bracchia, Taurus
succidit incurvo claudus pede, lumina Cancro
desunt, Centauro superest et quaeritur unum.          260
sic nostros casus solatur mundus in astris
exemploque docet patienter damna subire,
omnis cum caelo fortunae pendeat ordo
ipsaque debilibus formentur sidera membris.
     Temporibus quoque sunt propriis pollentia signa:          265
aestas a Geminis, autumnus Virgine surgit,
bruma Sagittifero, ver Piscibus incipit esse.
quattuor in partes scribuntur sidera terna;
hiberna aestivis, autumni verna repugnant.
     Nec satis est proprias signorum noscere formas          270
et privas quas dant leges nascentibus astra;          126
consensu quoque fata movent et foedere gaudent          271
atque aliis alia succedunt sorte locoque.
circulus ut dextro signorum clauditur orbe,
in tris aequalis discurrit linea ductus
inque vicem extremis iungit se finibus ipsa,          275
et, quaecumque ferit, dicuntur signa trigona,
in tria partitus quod ter cadit angulus astra
quae divisa manent ternis distantia signis.
Laniger ex paribus spatiis duo signa, Leonis
atque Sagittari, diverso conspicit ortu;          280
Virginis et Tauri Capricorno consonat astrum;
cetera sunt simili ratione triangula signa
per totidem sortes, desunt quae, condita mundo:
[sed discrimen erit dextris laevisque: sinistra
quae subeunt, quae praecedunt dextra esse feruntur;          285
dexter erit Tauro Capricornus, Virgo sinistra]
hoc satis exemplo est. at, quae divisa quaternis
partibus aequali laterum sunt condita ductu
quorum designat normalis virgula sedes,
haec quadrata ferunt. Libram Capricornus et illum          290
conspicit ante Aries atque ipsum a partibus aequis
Cancer et hunc laeva subeuntis sidera Librae.
semper enim <in> dextris censentur signa priora.
sic licet in totidem partes diducere cuncta
ternaque bis senis quadrata effingere signis,          295
quorum proposito reddentur in ordine vires.
     Sed siquis contentus erit numerasse quadrata,
divisum <ut> signis mundum putet esse quaternis,
aut tribus ac binis signis ornare trigonum,
ut socias vires et amicos exigat ortus          300
foederaque inveniat mundi cognata per astra,
falsus erit. nam, quina licet sint undique signa,
qui tamen e trinis, quae quinto quoque feruntur
astra loco, fuerint nati, sentire trigoni
non poterunt vires: licet illud nomine servent,          305
amisere loco dotes numerisque repugnant.
nam, cum sint partes orbis per signa trecentae
et ter vicenae, quas Phoebi circuit ardor,
tertia pars eius numeri latus efficit unum
in tris perducti partes per signa trigoni.          310
hanc autem numeri non reddit linea summam,
si signum signo, non pars a parte notetur,
quod, quamvis duo sunt ternis dirimentibus astra,
si tamen extremam laevi primamque prioris
inter se conferre voles numerumque notare,          315
ter quinquagenas implebunt ordine partes;
transibit numerus formam finesque sequentis
consumet ductus. licet ergo signa trigona
dicantur, partes non servant illa trigonas.
haec eadem species fallet per signa quadrata          320
(quod, cum totius numeri, qui construit orbem,
ter denae quadrum partes per sidera reddant,
evenit ut, prima signi de parte prioris
si partem ad summam ducatur virga sequentis,
bis sexagenas faciat; sin summa prioris          325
et pars confertur subeuntis prima, duorum
signorum in medio numerum transique referque,
triginta duplicat partes, pars tertia derit);
et, quamvis quartum a quarto quis computet astrum,
naufragium facient partes unius in ipsis.          330
non igitur satis est signis numerasse trigona
quadrative fidem quaeri per signa quaterna.
quadrati si forte voles effingere formam,
aut trinis paribus facies cum membra trigoni,
hic poscit quintam partem centesima summa,          335
illic amittit decimam. sic convenit ordo.
et, quiscumque quater iunctis favet angulus usque,
quaeque loca in triplici signarit linea ductu
cum sinuata viae linquet dispendia recta,
his natura dedit communi foedera lege          340
inque vicem affectus et mutua iura favoris.
quocirca non omnis habet genitura trigonis
consensum signis, nec, cum sunt forte quadrata,          345
continuo inter se servant commercia rerum.
distat enim, partes consumat linea iustas
detrectetne modum numeri, quem circulus ambit,
nunc tris efficiens, nunc quattuor undique ductus,
quos in plura iubet ratio procedere signa          350
interdum, quam sunt numeris memorata per orbem.
     Sed longe maior vis est per signa trigoni
quam quibus est titulus sub quarto quoque quadratis.
altior est horum summoto linea templo,
illa magis vicina meat caeloque recedit          355
et propius terras accedit visus eorum
aeraque infectum nostras demittit ad auras.
     Debilia alternis data sunt commercia signis,
mutua nec magno consensu foedera servant,
invita angusto quod linea flectitur orbe.          360
nam, cum praeteriens formatur singula limes
sidera et alterno devertitur angulus astro
sexque per anfractus curvatur virgula in orbem,
a Tauro venit in Cancrum, tum Virgine tacta
Scorpion ingreditur, tum te, Capricorne, rigentem          365
et geminos a te Pisces aversaque Tauri
sidera contingens finit, qua coeperat, orbem.
alterius ductus locus est per transita signa,
utque ea praetereas quae sunt mihi singula dicta,
flexibus et totidem similis sit circulus illi.          370
tertia convexo conduntur signa recessu;          374
transversos igitur fugiunt subeuntia visus,          371
quod nimis inclinata iacent limisque videntur
vicinoque latent: ex recto certior ictus.
et, quia succedit convexo linea caelo,          375
singula circuitu quae tantum transeat astra,
visus eis procul est altoque vagatur Olympo
et tenuis vires ex longo mittit in orbem.
sed tamen est illis foedus sub lege propinqua,
quod non diversum genus est coeuntibus astris,          380
mascula sed maribus respondent, cetera sexus
feminei secum iungunt commercia mundi.
sic, quamquam alternis, par est natura figuris,
et cognata iacent generis sub legibus astra.
     Iam vero nulla est haerentibus addita signis          385
gratia; nam consensus hebet, quia visus ademptus.
in seducta ferunt animos, quae cernere possunt.
sunt etiam adversi generis conexa per orbem
mascula femineis semperque obsessa vicissim.
[disparibus non ulla datur concordia signis]          390
     Sexta quoque in nullas numerantur commoda vires,
virgula per totum quod par non ducitur orbem
sed duo signa ferit mediis summota quaternis,
tertius absumpto ductus non sufficit orbe.
     At, quae diversis e partibus astra refulgent          395
per medium adverso mundum pendentia vultu
et toto divisa manent contraria caelo
septima quaeque, loco quamvis summota feruntur,
ex longo tamen illa valent viresque ministrant
vel bello vel pace suas, ut tempora poscunt,          400
nunc foedus stellis, nunc et dictantibus iras.
quod si forte libet, quae sunt contraria, signa
per titulos celebrare suos sedesque, memento
solstitium brumae, Capricornum opponere Cancro,
Lanigerum Librae (par nox in utroque diesque est),          405
Piscibus Erigonen, iuvenique urnaeque Leonem;
Scorpios e summo cum fulget, Taurus in imo est,
et cadit Arcitenens Geminis orientibus orbi.
[hos servant inter sese contraria cursus]
sed, quamquam adversis fulgent contraria signis,          410
natura tamen interdum sociata feruntur,
et genere amplexis concordia mutua surgit:
mascula se paribus vel sic, diversa suorum
respondent generi. Pisces et Virginis artus
adversi volitant, sed amant communia iura,          415
et vincit natura locum; sed vincitur ipsa
temporibus, Cancerque tibi, Capricorne, repugnat
femina femineo, quia brumae dissidet aestas.
hinc rigor et glacies nivibusque albentia rura,
hinc sitis et sudor nudusque in collibus orbis,          420
aestivosque dies aequat nox frigida brumae.
sic bellum natura gerit, discordat et annus,
ne mirere in ea pugnantia sidera parte.
at non Lanigeri signum Libraeque repugnant
in totum, quia ver autumno tempore differt           425
(fructibus hoc implet maturis, floribus illud)
sed ratione pari est, aequatis nocte diebus,
temporaque efficiunt simili concordia textu
permixtosque dies mediis hiemem inter et aestum
articulis uno servantia utrimque tenore          430
quo minus infesto decertent sidera bello.
talis erit ratio diversis addita signis.
     His animadversis rebus quae proxima cura?
noscere tutelas adiectaque numina signis
et quae cuique deo rerum natura dicavit,          435
cum divina dedit magnis virtutibus ora,
condidit et varias sacro sub nomine vires,
pondus uti rebus persona imponere posset.
Lanigerum Pallas, Taurum Cytherea tuetur,
formosos Phoebus Geminos; Cyllenie, Cancrum,          440
Iuppiter, et cum matre deum regis ipse Leonem;
spicifera est Virgo Cereris fabricataque Libra
Vulcani; pugnax Mavorti Scorpios haeret;
venantem Diana virum, sed partis equinae,
atque angusta fovet Capricorni sidera Vesta;          445
e Iovis adverso Iunonis Aquarius astrum est
agnoscitque suos Neptunus in aethere Pisces.
hinc quoque magna tibi venient momenta futuri,
cum ratio tua per stellas et sidera curret
argumenta petens omni de parte viasque          450
artis, ut ingenio divina potentia surgat
exaequentque fidem caelo mortalia corda.
     Accipe divisas hominis per sidera partes
singulaque imperiis propriis parentia membra,
in quis praecipuas toto de corpore vires          455
exercent. Aries caput est ante omnia princeps
sortitus censusque sui pulcherrima colla
Taurus, et in Geminis aequali bracchia sorte
scribuntur conexa umeris, pectusque locatum
sub Cancro est, laterum regnum scapulaeque Leonis,          460
Virginis in propriam descendunt ilia sortem,
Libra regit clunes, et Scorpios inguine gaudet,
Centauro femina accedunt, Capricornus utrisque
imperitat genibus, crurum fundentis Aquari
arbitrium est, Piscesque pedum sibi iura reposcunt.          465
     Quin etiam propriis inter se legibus astra
conveniunt, ut certa gerant commercia rerum,
inque vicem praestant visus atque auribus haerent
aut odium foedusve gerunt, conversaque quaedam
in semet proprio ducuntur prona favore.          470
idcirco adversis non numquam <est> gratia signis,
et bellum sociata gerunt; alienaque sede
inter se generant coniunctos omne per aevum,
a triquetrisque orti pugnant fugiuntque vicissim;
quod deus, in leges mundum cum conderet omnem,          475
affectus quoque divisit variantibus astris,
atque aliorum oculos, aliorum contulit aures,
iunxit amicitias horum sub foedere certo,
<illis perpetuas statuit discordibus iras,>          478a
cernere ut inter se possent audireque quaedam,
diligerent alia et noxas bellumque moverent,
his etiam propriae foret indulgentia sortis,
ut se diligerent semper sibique ipsa placerent;
sicut naturas hominum plerasque videmus
qui genus ex signis ducunt formantibus ortus.
     Consilium ipse suum est Aries, ut principe dignum est,          485
audit se Libramque videt, frustratur amando
Taurum; Lanigero qui fraudem nectit et ultra
fulgentis geminos audit per sidera Pisces,
Virgine mens capitur visa. sic vexerat ante
Europam dorso retinentem cornua laeva           490
indutusque Iovi. Geminorum ducitur auris
ad iuvenem aeternas fundentem Piscibus undas
inque ipsos animus Pisces oculique Leonem.
Cancer et adverso Capricornus conditus astro
in semet vertunt oculos, in mutua tendunt          495
auribus, et Cancri captatur Aquarius astu.
at Leo cum Geminis aciem coniungit et aurem
Centauro ferus et Capricorni diligit astrum.
Erigone Taurum spectat sed Scorpion audit
atque Sagittifero conatur nectere fraudem.          500
Libra suos sequitur sensus solumque videndo
Lanigerum atque animo complexa est Scorpion infra.
ille videt Pisces, audit quae proxima Librae.
nec non Arcitenens magno parere Leoni
auribus atque oculis sinum fundentis Aquari          505
conspicere assuevit solamque ex omnibus astris
diligit Erigonen. contra Capricornus in ipsum
convertit visus (quid enim mirabitur ille
maius, in Augusti felix cum fulserit ortum?)
auribus et summi captat fastigia Cancri.          510
at nudus Geminis intendit Aquarius aurem
sublimemque colit Cancrum spectatque reducta
tela Sagittiferi. Pisces ad Scorpion acrem
derexere aciem cupiuntque attendere Taurum.
has natura vices tribuit, cum sidera fixit.          515
his orti similis referunt per mutua sensus,
audire ut cupiant alios aliosque videre,
[horum odio nunc horum idem ducuntur amore]
illis insidias tendant, captentur ab illis.
     Quin adversa meant alterna trigona trigonis,          520
alteraque in bellum diverso limite ducit
linea. sic veri per totum consonat ordo.
namque Aries, Leo et Arcitenens, sociata trigona
signa, negant Chelis foedus totique trigono
quod Gemini excipiunt fundens et Aquarius undas.          525
idque duplex ratio cogit verum esse fateri,
quod tria signa tribus signis contraria fulgent,
quodque aeterna manent hominum bella atque ferarum.
[humana est facies Librae, diversa Leonis]
idcirco et cedunt pecudes, quod viribus amplis          530
consilium est maius. victus Leo fulget in astris,
aurea Lanigero concessit sidera pellis,
ipse suae parti Centaurus tergore cedit,
usque adeo est hominis virtus. quid mirer ab illis
nascentis Librae superari posse trigono?          535
     Nec sola est ratio quae dat nascentibus arma          570
inque odium generat partus et mutua bella;
sed plerumque manent inimica tertia quaeque
lege, in transversum vultu defixa maligno,
quodque, manent quaecumque loco contraria signa
adversosque gerunt inter se septima visus,          575
tertia quaeque illis utriusque trigona feruntur;
ne sit mirandum si foedus non datur astris
quae sunt adversis signis cognata trigona.
quin etiam brevior ratio est per signa sequenda;          536
nam, quaecumque nitent humana condita forma
astra, manent illis inimica et victa ferarum.
sed tamen in proprias secedunt singula mentes
et privata gerunt secretis hostibus arma.          540
     Lanigero genitis bellum est cum Virgine natis
et Libra Geminisque et eis quos protulit Urna.
in partus Tauri sub Cancro nata feruntur
pectora et in Chelis et quae dant Scorpios acer
et Pisces. at, quos Geminorum sidera formant,           545
his cum Lanigero bellum est eiusque trigono.
in Cancro genitos Capricorni semina laedunt
et Librae partus et quos dat Virginis astrum
quique sub aversi numerantur sidere Tauri.
Lanigeri communis erit rabidique Leonis          550
hostis, et a totidem bellum subscribitur astris.
Erigone Cancrumque timet geminique sub arcu
Centauri et Pisces et te, Capricorne, rigentem.
maxima turba petit Libram, Capricornus et illi
adversus Cancer, Iuvenis quod utrimque quadratum est,          555
quaeque in Lanigeri numerantur signa trigonum.
Scorpios in totidem fecundus creditur hostes;
aequoreum iuvenem, Geminos, Taurum atque Leonem,
Erigonen Libramque fugit metuendus et ipse,
quique Sagittari veniunt de sidere partus.          560
hos Geminis nati Libraque et Virgine et Urna
depressisse volent. naturae lege iubente
haec eadem, Capricorne, tuis inimica feruntur.
at quos aeternis perfundit Aquarius undis,
in pugnam Nemeaeus agit totumque trigonum,          565
turba sub unius fugiens virtute ferarum.
Piscibus exortos vicinus Aquarius urget
et gemini fratres et quos dat Virginis astrum
quique Sagittari descendunt sidera nati.
     Per tot signorum species contraria surgent          579
corpora totque modis totiens inimica creantur.
idcirco nihil ex semet natura creavit
foedere amicitiae maius nec rarius umquam;
perque tot aetates hominum, tot tempora et annos,          589
tot bella et varios etiam sub pace labores,
cum Fortuna fidem quaerat, vix invenit usquam.
unus erat Pylades, unus qui mallet Orestes          583
ipse mori; lis una fuit per saecula mortis,
alter quod raperet fatum, non cederet alter.
[et duo, qui potuere sequi: vix noxia poenis,
optavitque reum sponsor non posse reverti,
sponsoremque reus timuit, ne solveret ipsum]
at quanta est scelerum moles per saecula cuncta,          592
quamque onus invidiae non excusabile terris!
venales ad fata patres matrumque sepulcra
<non posuere modum sceleri, sed fraude nefanda          594a
ipse deus Caesar cecidit, qua territus orbi>          594b
imposuit Phoebus noctem terrasque reliquit.
quid loquar eversas urbes et prodita templa
et varias pacis clades et mixta venena
insidiasque fori, caedes in moenibus ipsis
et sub amicitiae grassantem nomine turbam?
in populo scelus est et abundant cuncta furoris.          600
et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas
saevit nequities; poenas iam noxia vincit.
scilicet, in multis quoniam discordia signis
corpora nascuntur, pax est sublata per orbem,
et fidei rarum foedus paucisque tributum,          605
utque sibi caelum sic tellus dissidet ipsa
atque hominum gentes inimica sorte feruntur.
     Si tamen et cognata cupis dinoscere signa,
quae iungant animos et amica sorte ferantur,
Lanigeri partus cum toto iunge trigono.          610
simplicior tamen est Aries, meliusque Leone
prosequitur genitos et te, Centaure, creatos
quam colitur. namque est natura mitius astrum
expositumque suae noxae, nec fraudibus ullis,
nec minus ingenio molli quam corpore constans:          615
illis est feritas signis praedaeque cupido,
venalisque animus non umquam excedere cogit
commoditate fidem, nec longa est gratia facti;
plus tamen in duplici numerandum est roboris esse,          622
cui commixtus homo est, quam te, Nemeaee, sub uno.
at, cum Lanigeri partus sub utroque <laborant          619
vique urgente dolent amborum astuque,> trigono          619a
non parcit; sed rara gerit pro tempore bella,
quae feritas utriusque magis prorumpere cogit.
idcirco et pax est signis et mixta querella.          624
quin etiam Tauri Capricorno iungitur astrum,
nec magis illorum coeunt ad foedera mentes;
Virgineos etiam partus, quicumque creantur
Tauro, complecti cupiunt, sed saepe queruntur.
quos Geminique dabunt Chelaeque et Aquarius ortus
unum pectus habent fideique immobile vinclum,          630
magnus et in multos veniet successus amicos.          632
Scorpios et Cancer fraterna in nomina ducunt
ex semet genitos, nec non et Piscibus orti
concordant illis. saepe est et subdolus actus:          635
Scorpios aspergit noxas sub nomine amici;
at, quibus in lucem Pisces venientibus adsunt,
his non una manet semper sententia cordi,
commutant animos interdum et foedera rumpunt
ac repetunt, tectaeque lues sub fronte vagantur.          640
sic erit ex signis odium tibi paxque notanda.
     Nec satis hoc, tantum solis insistere signis:          643
contemplare locum caeli sedemque vagarum.
parte genus variant et vires linea mutat.
nam sua quadratis veniunt, sua iura trigonis
et quae per senos decurrit virgula tractus
quaeque secat medium transverso limite caelum;
distat enim surgatne eadem subeatne cadatne.          651
hinc modo dat mundus vires, modo deterit idem,           649
quaeque illic sumunt iras, huc acta reponunt.
crebrius adversis odium est, cognata quadratis          652
corpora censentur signis et amica trigonis.
nec ratio obscura est; nam quartum quodque locavit
eiusdem generis signum natura per orbem.          655
quattuor aequali caelum discrimine signant
in quibus articulos anni deus ipse creavit,
ver Aries, Cererem Cancer Bacchumque ministrans
Libra, caper brumam genitusque ad frigora piscis.
nec non et duplici quae sunt conexa figura          660
quartum quemque locum retinent; duo cernere Pisces
et geminos iuvenes duplicemque in Virgine formam
et duo Centauri licet uno corpora textu.
sic et simplicibus signis stat forma quadrata;
nam neque Taurus habet comitem, nec iungitur ulli          665
horrendus Leo, nec metuit sine compare quemquam
Scorpios, atque uno censetur Aquarius astro.
sic quaecumque manent quadrato condita templo
signa parem referunt numeris aut tempore sortem
ac veluti cognata manent sub foedere tali.          670
idcirco affines signant gradibusque propinquis
accedunt unaque tenent sub imagine natos,
quotquot cardinibus, <prona vertigine mundi          683
naturae vires> propriae variante, moventur;          683a
quae, quamquam in partes divisi quattuor orbis
sidera quadrata efficiunt, non lege quadrati
censentur: minor est numeri quam cardinis usus.
longior in spatium porrecta est linea maius          673
quae tribus emensis signis facit astra trigona.
haec ad amicitias imitantis iura gradumque
sanguinis atque animis haerentia foedera ducunt,
utque ipsa ex longo coeunt summota recessu,
sic nos coniungunt maioribus intervallis.
haec meliora putant, mentes quae iungere possunt,
quam quae non numquam foedus sub sanguine fallunt.          680
proxima vicinis subscribunt, tertia quaeque
hospitibus. sic astrorum servabitur ordo.
adde suas partes signis, sua partibus astra;          687
nam nihil in totum servit sibi: mixta feruntur,
ipsis dant in se partes capiuntque vicissim.
quae mihi mox certo digesta sub ordine surgent.          690
omnibus ex istis ratio est repetenda per artem,
pacata infestis signa ut discernere possis.
     Perspice nunc tenuem visu rem, pondere magnam
et tantum Graio signari nomine passam,
dodecatemoria, in titulo signantia causas.          695
nam, cum tricenas per partes sidera constent,
rursus bis senis numerus diducitur omnis;
ipsa igitur ratio binas in partibus esse
dimidiasque docet partes. his finibus ecce
dodecatemorium constans, bis senaque tanta          700
omnibus in signis; quae mundi conditor ille
attribuit totidem numero fulgentibus astris,
ut sociata forent alterna sidera sorte,
et similis sibi mundus, et omnia in omnibus astra,
quorum mixturis regeret concordia corpus          705
et tutela foret communi mutua causa.
in terris geniti tali sub lege creantur;          642
idcirco, quamquam signis nascantur eisdem,          707
diversos referunt mores inimicaque vota;
et saepe in peius derrat natura, maremque
femina subsequitur: miscentur sidere partus,          710
singula divisis variant quod partibus astra,
dodecatemoriis proprias mutantia vires.
     Nunc, quod sit cuiusque, canam, quove ordine constent,
ne vagus ignotis signorum partibus erres.
ipsa suo retinent primas in corpore partes          715
sidera, vicinae subeuntibus attribuuntur,
cetera pro numero ducunt ex ordine partes,
ultima et extremis ratio conceditur astris.
singula sic retinent binas in sidere quoque
dimidiasque eius partes, et summa repletur          720
sortibus exactis triginta sidere in omni.
     Nec genus est unum, ratio nec prodita simplex,
pluribus inque modis verum natura locavit
diduxitque vias voluitque per omnia quaeri.
haec quoque comperta est ratio sub nomine eodem.          725
quacumque in parti nascentum tempore Luna
constiterit, numeris hanc ter dispone quaternis,
sublimi totidem quia fulgent sidera mundo.
inde suas illi signo, quo Luna refulsit,
quaeque hinc defuerant partes numerare memento.          730
proxima tricenas pariterque sequentia ducunt.
[hic ubi deficiet numerus, tunc summa relicta
in binas sortes adiecta parte locetur
dimidia, reliquis tribuantur ut ordine signis]
in quo destituent, eius tum Luna tenebit          735
dodecatemorium signi; post cetera ducet
ordine quodque suo, sicut stant astra locata.
     Haec quoque te ratio ne fallat, percipe paucis
(maior in effectu minor est) de partibus ipsis
dodecatemorii quota sit quod dicitur esse          740
dodecatemorium. namque id per quinque notatur
partes; nam totidem praefulgent sidera caelo
quae vaga dicuntur, ducunt et singula sortes
dimidias, viresque in eis et iura capessunt.
in quo quaeque igitur stellae quandoque locatae           745
dodecatemorio fuerint spectare decebit;
cuius enim stella in fines in sidere quoque
inciderit, dabit effectus in viribus eius.
undique miscenda est ratio per quam omnia constant.
verum haec posterius proprio cuncta ordine reddam;          750
nunc satis est docuisse suos ignota per usus,
ut, cum perceptis steterit fiducia membris,
sic totum corpus facili ratione notetur
et bene de summa veniat post singula carmen.
ut rudibus pueris monstratur littera primum          755
per faciem nomenque suum, tum ponitur usus,
tum coniuncta suis formatur syllaba nodis,
hinc verbi structura venit per membra legendi,
tunc rerum vires atque artis traditur usus
perque pedes proprios nascentia carmina surgunt,          760
singulaque in summam prodest didicisse priora
(quae nisi constiterint primis fundata elementis,
effluat in vanum rerum praeposterus ordo          764
versaque quae propere dederint praecepta magistri),          763
sic mihi per totum volitanti carmine mundum          765
erutaque abstrusa penitus caligine fata,
Pieridum numeris etiam modulata, canenti
quoque deus regnat revocanti numen in artem,
per partes ducenda fides et singula rerum
sunt gradibus tradenda suis, ut, cum omnia certa          770
notitia steterint, proprios revocentur ad usus.
ac, velut, in nudis cum surgunt montibus urbes,
conditor et vacuos muris circumdare colles
destinat, ante manus quam temptet scindere fossas,
fervit opus (ruit ecce nemus, saltusque vetusti          775
procumbunt solemque novum, nova sidera cernunt,
pellitur omne loco volucrum genus atque ferarum,
antiquasque domos et nota cubilia linquunt,
ast alii silicem in muros et marmora templis
rimantur, ferrique rigor per pignora nota          780
quaeritur, hinc artes, hinc omnis convenit usus),
tum demum consurgit opus, cum cuncta supersunt,
ne medios rumpat cursus praepostera cura,
sic mihi conanti tantae succedere moli
materies primum rerum, ratione remota,          785
tradenda est, ratio sit ne post irrita neve
argumenta novis stupeant nascentia rebus.
     Ergo age noscendis animum compone sagacem
cardinibus, qui per mundum sunt quattuor omnes
dispositi semper mutantque volantia signa:          790
unus ab exortu caeli nascentis in orbem,
qua primum terras aequali limite cernit,
alter ab adversa respondens aetheris ora,
unde fugit mundus praecepsque in Tartara tendit;
tertius excelsi signat fastigia caeli,          795
quo defessus equis Phoebus subsistit anhelis
reclinatque diem mediasque examinat umbras;
ima tenet quartus fundato nobilis orbe,
in quo principium est reditus finisque cadendi
sideribus, pariterque occasus cernit et ortus.          800
haec loca praecipuas vires summosque per artem
fatorum effectus referunt, quod totus in illis
nititur aeternis veluti compagibus orbis;
quae nisi perpetuis alterna sorte volantem
cursibus excipiant nectantque in vincula, bina          805
per latera atque imum templi summumque cacumen,
dissociata fluat resoluto machina mundo.
     Sed diversa tamen vis est in cardine quoque,
et pro sorte loci variant atque ordine distant.
primus erit, summi qui regnat culmine caeli          810
et medium tenui partitur limite mundum;
quem capit excelsa sublimem Gloria sede
(scilicet haec tutela decet fastigia summa),
quidquid ut emineat sibi vindicet et decus omne
asserat et varios tribuendo regnet honores.          815
hinc favor et species atque omnis gratia vulgi,
reddere iura foro, componere legibus orbem
foederibusque suis externas iungere gentes
et pro sorte sua cuiusque extollere nomen.
proximus, est ima quamquam statione locatus,          820
sustinet aeternis nixum radicibus orbem,
effectu minor in specie sed maior in usu.
fundamenta tenet rerum censusque gubernat,
quam rata sint fossis, scrutatur, vota metallis
atque ex occulto quantum contingere possit.          825
tertius, aequali terris in parte nitentem
qui tenet exortum, qua primum sidera surgunt,
unde dies redit et tempus describit in horas,
hinc inter Graias horoscopos editur urbes,
nec capit externum, proprio quia nomine gaudet.          830
hunc penes arbitrium vitae est, hic regula morum,
fortunamque dabit rebus, ducetque per artes,
qualiaque excipiant nascentis tempora prima,
quos capiant cultus, quali sint sede creati,
utcumque admixtis subscribent viribus astra.          835
ultimus, emenso qui condit sidera mundo
occasumque tenens summersum despicit orbem,
pertinet ad rerum summas finemque laborum,
coniugia atque epulas extremaque tempora vitae
otiaque et coetus hominum cultusque deorum.          840
     Nec contentus eris percepto cardine quoque:
intervalla etiam memori sunt mente notanda
per maius dimensa suas reddentia vires.
quidquid ab exortu summum curvatur in orbem,
aetatem primam nascentisque asserit annos.          845
quod summo premitur devexum culmine mundi
donec ad occasus veniat, puerilibus annis
succedit teneramque regit sub sede iuventam.
quae pars occasus aufert imumque sub orbem
descendit, regit haec maturae tempora vitae          850
perpetua serie varioque exercita cursu.
at, qua perficitur cursus redeunte sub ortum,
tarda supinatum lassatis viribus arcum
ascendens, seros demum complectitur annos
labentemque diem vitae tremulamque senectam.          855
     Omne quidem signum sub qualicumque figura
partibus inficitur mundi; locus imperat astris
et dotes noxamque facit; vertuntur in orbem
singula et accipiunt vires caeloque remittunt.
vincit enim natura loci legesque ministrat          860
finibus in propriis et praetereuntia cogit
esse sui moris, vario nunc ditia honore,
nunc sterilis poenam referentia sidera sedis.
quae super exortum est a summo tertia caelo,
infelix regio rebusque inimica futuris          865
et vitio fecunda nimis; nec sola, sed illi
par erit, adverso quae fulget sidere sedes
iuncta sub occasu. neu praestet, cardine mundi
utraque praetenta fertur deiecta ruina.
porta laboris erit: scandendum est atque cadendum.          870
nec melior super occasus contraque sub ortu
sors agitur mundi: praeceps haec, illa supina
pendens aut metuit vicino cardine finem
aut fraudata cadet. merito Typhonis habentur
horrendae sedes, quem Tellus saeva profudit,          875
cum bellum caelo peperit nec matre minores
exstiterunt partus. sed fulmine rursus in alvum
compulsi, montesque super rediere cadentes,
cessit et in tumulum belli vitaeque Typhoeus.
ipsa tremit mater flagrantem monte sub Aetna.          880
at, quae fulgentis sequitur fastigia caeli
proxima, neve ipsi cedat, cui iungitur, astro
spe melior, palmamque petens victrixque priorum
altius insurgit: summae comes addita finis,
in peiusque manent cursus nec vota supersunt.          885
quocirca minime mirum, si proxima summo
atque eadem integrior Fortunae sorte dicatur
cui titulus Felix. censum sic proxima Graiae
nostra subit linguae vertitque a nomine nomen.
Iuppiter hac habitat: venerandam crede regenti.          890
huic in perversum similis deiecta sub orbe
imaque summersi contingens culmina mundi,
adversa quae parte nitet, defessa peracta
militia rursusque novo devota labori
cardinis et subitura iugum sortemque potentem          895
nondum sentit onus mundi, iam sperat honorem.
Daemonien memorant Grai, Romana per ora
quaeritur inversus titulus. sub corde sagaci
conde locum numenque loci nomenque potentis,
quae tibi posterius magnos revocentur ad usus.          900
hic momenta manent nostrae plerumque salutis
bellaque morborum caecis pugnantia telis,
viribus ambiguam geminis casusque deique
nunc huc nunc illuc sortem mutantis utraque.
sed medium post astra diem curvataque primum          905
culmina nutantis summo de vertice mundi
aethra Phoebus alit; sub quo quae corpora nostra
concipiunt vitia et fortunam, ex viribus eius
decernunt. Deus ille locus sub nomine Graio
dicitur. huic adversa nitens, quae prima resurgit          910
sedibus ex imis iterumque reducit Olympum,
pars mundi fratrumque vices mortesque gubernat;
et dominam agnoscit Phoeben, fraterna videntem
regna per adversas caeli fulgentia partes
fataque damnosis imitantem finibus oris.          915
huic parti Dea nomen erit Romana per ora,
Graecia voce sua titulum designat eundem.
arce sed in caeli, qua summa acclivia finem
inveniunt, qua principium declivia sumunt,
culminaque insurgunt occasus inter et ortus          920
suspenduntque suo libratum examine mundum,
asserit hanc Cytherea sibi per sidera sedem
et velut in facie mundi sua collocat ora,
per quae humana regit. propria est haec reddita parti
vis, ut conubia et thalamos taedasque gubernet:          925
haec tutela decet Venerem, sua tela movere.
nomen erit Fortuna loco, quod percipe mente,
ut brevia in longo compendia carmine praestem.
at, qua subsidit converso cardine mundus
fundamenta tenens, aversum et suspicit orbem          930
ac media sub nocte iacet, Saturnus in illa
parte suas agitat vires, deiectus et ipse
imperio quondam mundi solioque deorum,
et pater in patrios exercet numina casus
fortunamque senum.           935a
titulus, quem Graecia fecit,          937b
Daemonium signat dignas pro nomine vires.
nunc age surgentem primo de cardine mundum
respice, qua solitos nascentia signa recursus          940
incipiunt, viridis gelidis et Phoebus ab undis
enatat et fulvo paulatim accenditur igni
asperum iter temptans,           937a
Aries qua ducit Olympum.          945b
haec tua templa ferunt, Maia Cyllenie nate,          943
pro facie signata nota, quod nomen et ipsi
auctores tibi dant.           945a
una est tutela duorum:          935b
[nascentum atque patrum. quae tali condita parte est]
in qua fortunam natorum condidit omnem          946
natura, ex illa suspendit vota parentum.
unus in occasu locus est super. ille ruentem
praecipitat mundum terris et sidera mergit,
tergaque prospectat Phoebi, qui viderat ora;          950
ne mirere, nigri si Ditis ianua fertur
et finem vitae retinet<que repagula mortis.>
hic etiam ipse dies moritur, tellusque per orbem
surripit et noctis captum sub carcere claudit.
nec non et fidei tutelam vindicat ipsi          955
pectoris et pondus. tanta est in sede potestas
quae vocat et condit Phoebum recipitque refertque,
consummatque diem. tali sub sorte notandae
templorum tibi sunt vires: quae pervolat omnis
astrorum series ducitque et commodat illis          960
ipsa suas leges, stellaeque ex ordine certo,
ut natura sinit, lustrant, variasque locorum
efficiunt vires, utcumque aliena capessunt
regna et in externis subsidunt hospita castris.
haec mihi sub certa stellarum parte canentur;          965
nunc satis est caeli partes titulosque notasse
effectusque loci per se cuiusque deosque.
[cui parti nomen posuit, qui condidit artem,
octotropos; per quod stellae diversa volantes
quos reddant motus, proprio venit ordine rerum].

LIBER TERTIUS

In nova surgentem maioraque viribus ausum
nec per inaccessos metuentem vadere saltus
ducite, Pierides. vestros extendere fines
conor et ignotos in carmina ducere census.
non ego in excidium caeli nascentia bella,                  5
fulminis et flammis partus in matre sepultos,
non coniuratos reges Troiaque cadente
Hectora venalem cineri Priamumque ferentem,
Colchida nec referam vendentem regna parentis
et lacerum fratrem stupro, segetesque virorum                  10
taurorumque trucis flammas vigilemque draconem
et reduces annos auroque incendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
non annosa canam Messenes bella nocentis,
septenosve duces ereptaque fulmine flammis                  15
moenia Thebarum et victam quia vicerat urbem,
germanosve patris referam matrisque nepotes,
natorumve epulas conversaque sidera retro
ereptumque diem, nec Persica bella profundo
indicta et magna pontum sub classe latentem                  20
immissumque fretum terris, iter aequoris undis;
non regis magni spatio maiore canenda
quam sunt acta loquar. Romanae gentis origo,
quotque duces urbis tot bella atque otia, et omnis
in populi unius leges ut cesserit orbis,                  25
differtur. facile est ventis dare vela secundis
fecundumque solum varias agitare per artes
auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carmina vulgatum est, opus et componere simplex.                  30
at mihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporaque et varios casus momentaque mundi
signorumque vices partesque in partibus ipsis
luctandum est. quae nosse nimis, quid, dicere quantum est?
carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis?                  35
huc ades, o quicumque meis advertere coeptis
aurem oculosque potes, veras et percipe voces.
impendas animum; nec dulcia carmina quaeras:
ornari res ipsa negat contenta doceri.
et, siqua externa referentur nomina lingua,                  40
hoc operis, non vatis erit: non omnia flecti
possunt, et propria melius sub voce notantur.
     Nunc age subtili rem summam perspice cura,
quae tibi praecipuos usus monstrata ministret
et certas det in arte vias ad fata videnda,                  45
si bene constiterit vigilanti condita sensu.
principium rerum et custos natura latentum
(cum tantas strueret moles per moenia mundi
et circum fusis orbem concluderet astris
undique pendentem in medium, diversaque membra                  50
ordinibus certis sociaret corpus in unum,
aeraque et terras flammamque undamque natantem
mutua in alternum praebere alimenta iuberet,
ut tot pugnantis regeret concordia causas
staretque alterno religatus foedere mundus),                  55
exceptum a summa nequid ratione maneret
et quod erat mundi mundo regeretur ab ipso,
fata quoque et vitas hominum suspendit ab astris,
quae summas operum partes, quae lucis honorem,
quae famam assererent, quae numquam fessa volarent.                  60
quae, quasi, per mediam, mundi praecordia, partem
disposita, obtineant, Phoebum lunamque vagasque
evincunt stellas nec non vincuntur et ipsa,
his regimen natura dedit, propriasque sacravit
unicuique vices sanxitque per omnia summam,                  65
undique uti fati ratio traheretur in unum.
nam, quodcumque genus rerum, quotcumque labores
quaeque opera atque artes, quicumque per omnia casus
humana in vita poterant contingere, sorte
complexa est, tot et in partes, quot et astra locarat,                  70
disposuit, certasque vices, sua munera cuique
attribuit, totumque hominis per sidera censum
ordine sub certo duxit, pars semper ut eidem
confinis parti vicinis staret in astris.
horum operum sortes ad singula signa locavit,                  75
non ut in aeterna caeli statione manerent
et cunctos hominum pariter traherentur in ortus
ex isdem repetita locis, sed tempore sedes
nascentum acciperent proprias signisque migrarent
atque alias <alii> sors quaeque accederet astro,                  80
ut caperet genitura novam per sidera formam
nec tamen incerto confunderet omnia motu.
sed, cum pars operum quae prima condita sorte est
accepit propriam nascentis tempore sedem,
cetera succedunt signisque sequentibus haerent.                  85
ordo ducem sequitur donec venit orbis in orbem.
has autem facies rerum per signa locatas,
in quibus omnis erit fortunae condita summa,
ut cursu stellae septem laeduntve iuvantve
cardinibusve movet divina potentia mundum,                  90
sic felix aut triste venit per singula fatum,
talis et illius sors est speranda negoti.
haec mihi sollemni sunt ordine cuncta canenda
et titulis signanda suis rerumque figuris,
ut pateat positura operum nomenque genusque.                  95
     Fortunae sors prima data est. hoc illa per artem
censetur titulo, quia proxima continet in se
fundamenta domus domuique haerentia cuncta:
qui modus in servis, qui sit concessus in arvis
quamque datum magnas operum componere moles,                  100
ut vaga fulgentis concordant sidera caeli.
post hinc militiae locus est, qua quidquid in armis
quodque peregrinas inter versantibus urbes
accidere assuevit titulo comprenditur uno.
tertia ad urbanos statio est numeranda labores                  105
(hoc quoque militiae genus est, civilibus actis
compositum) fideique tenet parentia vincla;
format amicitias et saepe cadentia frustra
officia, et cultus contingant praemia quanta
edocet, appositis cum mundus consonat astris.                  110
iudiciorum opus in quarto natura locavit
fortunamque fori: fundentem verba patronum
pendentemque reum lingua labrisque loquentis
impositum, et populo nudantem condita iura
atque expensa sua solventem iurgia fronte,                  115
cum iudex veri nihil amplius advocat ipso.
quidquid propositas inter facundia leges
efficit, hoc totum partem concessit in unam
atque, utcumque regunt dominantia sidera, paret.
quintus coniugio gradus est per signa dicatus                  120
et socios tenet, et committens hospita iura
iungitur et similis coniungens foedus amicos.
in sexta dives numeratur copia sede
atque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti
contingant usus monet, altera quam diuturni,                  125
sidera ut inclinant vires et templa gubernant.
septima censetur saevis horrenda periclis,
si male subscribunt stellae per signa locatae.
nobilitas tenet octavam, qua constat honoris
condicio et famae modus et genus et specioso                  130
gratia praetexto. nonus locus occupat omnem
natorum sortem dubiam patriosque timores
omniaque infantum mixta nutricia turba.
huic vicinus erit, vitae qui continet actum,
in quo sortimur mores, et qualibus omnis                  135
formetur domus exemplis, quamque ordine certo
ad sua compositi discedant munera servi.
praecipua undecima pars est in sorte locata,
quae summam nostri semper viresque gubernat,
quaque valetudo constat, nunc libera morbis,                  140
nunc oppressa, movent ut mundum sidera cumque.
non alia est sedes, tempusve genusve medendi
quae sibi deposcat vel cuius tempore praestet
auxilium et vitae sucos miscere salubris.
ultimus et totam concludens ordine summam                  145
rebus apiscendis labor est, qui continet omnis
votorum effectus, et, quae sibi quisque suisque
proponit studia atque artes, haec irrita ne sint.
seu ferat officium nutus blanditus in omnis,
aspera sive foro per litem iurgia temptet,                  150
fortunamve petat pelago ventisque sequatur,
seu Cererem plena vincentem credita messe
aut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem,
hac in parte dies atque hac momenta dabuntur,
si bene convenient stellae per signa sequentes;                  155
quarum ego posterius vires in utrumque valentis
ordine sub serto reddam, cum pandere earum
incipiam effectus. nunc, ne permixta legentem
confundant, nudis satis est insistere membris.
     Et, quoniam certo digestos orbe labores                  160
nominaque in numerum viresque exegimus omnis
(athla vocant Grai, quae cuncta negotia rerum
in genera et partes bis sex divisa coercent),
nunc, quibus accedant signis quandoque, canendum est.
perpetuas neque enim sedes eademve per omnis                  165
sidera nascentis retinent, sed tempore mutant,
nunc huc nunc illuc signorum mota per orbem,
incolumis tamen ut maneat qui conditus ordo est.
ergo age, ne falsa variet genitura figura,
si sua quemque voles revocare ad signa laborem,                  170
Fortunae conquire locum per sidera cuncta,
quae primum est aerumnosis pars dicta sub athlis.
qui tibi cum fuerit certa ratione repertus,
cetera praedicto subeuntibus ordine signis
coniunges, teneant proprias ut singula sedes.                  175
et, ne forte vagus Fortunae quaerere sedem
incipias, duplici certam ratione capesse.
cum tibi, nascentis percepto tempore, forma
constiterit caeli, stellis ad signa locatis,
transverso Phoebus si cardine celsior ibit                  180
qui tenet exortum vel qui demergit in undas,
per tempus licet affirmes natum esse diei.
at, si subiectis senis fulgebit in astris
inferior dextra laevaque tenentibus orbem
cardinibus, noctis fuerit per tempora natus.                  185
haec tibi cum fuerint certo discrimine nota,
tunc, si forte dies nascentem exceperit alma,
a sole ad lunam numerabis in ordine partes
signorum, ortivo totidem de cardine duces,
quem bene partitis memorant horoscopon astris.                  190
in quodcumque igitur numerus pervenerit astrum
hoc da Fortunae. iunges tum cetera signis
athla suis, certo subeuntibus ordine cunctis.
at, cum obducta nigris nox orbem texerit alis,
siquis erit qui tum materna excesserit alvo,                  195
verte vias, sicut naturae vertitur ordo.
consule tum Phoeben imitantem lumina fratris
semper et in proprio regnantem tempore noctis;
quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit
tot numerare iubet fulgens horoscopos a se.                  200
hunc Fortuna locum teneat subeuntibus athlis,
ordine naturae sicut sunt cuncta locata.
     Forsitan et quaeras, agili rem corde notandam,
qua ratione queas, natalis tempore, nati
exprimere immerso surgentem horoscopon orbe.                  205
quod nisi subtili visum ratione tenetur,
fundamenta ruunt artis nec consonat ordo;
cardinibus quoniam falsis, qui cuncta gubernant,
mentitur faciem mundus nec constat origo
flexaque momento variantur sidera templi.                  210
sed, quanta effectu, res est tam plena laboris
cursibus aeternis mundum per signa volantem,
ut totum lustret curvatis arcubus orbem,
exprimere et vultus eius componere certos
ac tantae molis minimum deprendere punctum:                  215
quae pars exortum vel quae fastigia mundi
<obtineat summi demersosve aequoris undis>                  216a
auferat occasus aut imo sederit orbe.
     Nec me vulgatae rationis praeterit ordo,
quae binas tribuit signis surgentibus horas
et paribus spatiis aequalia digerit astra,                  220
ut parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis,
discedat numerus summamque accommodet astris,
donec perveniat nascentis tempus ad ipsum,
atque, ubi substiterit, signum dicatur oriri.
sed iacet obliquo signorum circulus orbe,                  225
atque alia inflexis oriuntur sidera membris,
ast illis magis est rectus surgentibus ordo,
ut propius nodis aliquod vel longius astrum est.
vix finit luces Cancer, vix bruma reducit,
quam brevis ille iacet, tam longus circulus hic est;                  230
Libra Ariesque parem reddunt noctemque diemque.
sic media extremis pugnant extremaque summis.
nec nocturna minus variant quam tempora lucis,
sed tantum adversis idem stat mensibus ordo.
in tam dissimili spatio variisque dierum                  235
umbrarumque modis quis credere possit in auras
omnia signa pari mundi sub lege meare?
adde quod incerta est horae mensura neque ullam
altera par sequitur, sed, sicut summa dierum
vertitur, et partes surgunt rursusque recedunt;                  240
cum tamen, in quocumque dies deducitur astro,
sex habeat supra terras, sex signa sub illis.
quo fit ut in binas non possint omnia nasci,
cum spatium non sit sibi par pugnantibus horis,
si modo bis senae servantur luce sub omni,                  245
quem numerum debet ratio sed non capit usus.
     Nec tibi constabunt aliter vestigia veri,
ni, lucem noctemque paris dimensus in horas,
in quantum vario pateant sub tempore noris,
regulaque exacta primum formetur in hora                  250
quae surgens sidensque diem perpendat et umbras.
haec erit, in Libra cum lucem vincere noctes
incipiunt vel cum medio concedere vere.
tunc etenim solum bis senas tempora in horas
aequa patent, medio quod currit Phoebus Olympo.                  255
is cum per gelidas hiemes summotus in austros
fulget in octava Capricorni parte biformis,
tunc angusta dies vernalis fertur in horas
dimidiam atque novem, sed nox oblita diei
bis septem apposita, numerus ne claudicet, hora                  260
dimidia. sic in duodenas exit utrimque
et redit in solidum natura condita summa.
inde cadunt noctes surguntque in tempora luces,
nunc huc nunc illuc gradibus per sidera certis                  268
impulsae, quorum ratio manifesta per artem
collecta est venietque suo per carmina textu,
donec ad ardentis pugnarunt sidera Cancri;                  264
atque ibi conversis vicibus mutantur in horas
brumalis, noctemque dies lucemque tenebrae
hibernam referunt, alternaque tempora vincunt.
atque haec est illas demum mensura per oras                  271
quas rigat aestivis gravidus torrentibus amnis
Nilus et erumpens imitatur sidera mundi
per septem fauces atque ora fugantia pontum.
     Nunc age, quot stadiis et quanto tempore surgant                  275
sidera, quotque cadant, animo cognosce sagaci,
ne magna in brevibus lateant compendia dictis.
nobile Lanigeri sidus, quod cuncta sequuntur,
dena quater stadia exoriens duplicataque ducit
cum cadit, atque horam surgens eiusque trientem                  280
occupat, occiduus geminat. tum cetera signa
octonis crescunt stadiis orientia in orbem
et totidem amittunt gelidas vergentia in umbras.
hora novo crescit per singula signa quadrante
tertiaque e quinta pars parte inducitur eius.                  285
haec sunt ad Librae sidus surgentibus astris
incrementa: pari momento damna trahuntur
cum subeunt orbem. rursusque a sidere Librae
ordine mutato paribus per tempora versa
momentis redeunt. nam, per quot creverat astrum                  290
Lanigeri stadia aut horas, tot Libra recedit;
occiduusque Aries spatium tempusque cadendi
quod tenet, in tantum Chelae consurgere perstant.
excipiunt vicibus se signa sequentia versis.
haec ubi constiterint vigilanti condita mente                  295
iam facile est tibi, quod quandoque horoscopet astrum,
noscere, cum liceat certis surgentia signa
ducere temporibus propriasque ascribere in horas,
partibus ut ratio signo ducatur ab illo,
in quo Phoebus erit, quarum mihi reddita summa est.                  300
     Sed neque per terras omnis mensura dierum
umbrarumque eadem est, simili nec tempora summa
mutantur: modus est varius ratione sub una.
nam, qua Phrixei ducuntur vellera signi
Chelarumque fides iustaeque examina Librae,                  305
omnia consurgunt binas ibi signa per horas,
quod medius recto praeciditur ordine mundus
aequalisque super transversum vertitur axem.
illic perpetua iunguntur pace diebus
obscurae noctes; aequo stat foedere tempus;                  310
nec manifesta patet falsi fallacia mundi,
sed similis simili toto nox redditur aevo;
omnibus autumnus signis, ver omnibus unum,
una quod aequali lustratur linea Phoebo.
nec refert illic quo sol decurrat in astro,                  315
litoreumne coquat Cancrum contrane feratur,
[sideribus mediis an quae sint quattuor inter]
quod, quamquam per tris signorum circulus arcus
obliquus iaceat, recto tamen ordine zonae
consurgunt supra caput in terrasque feruntur                  320
et paribus spatiis per singula lustra resurgunt,
ac bene diviso mundus latet orbe patetque.
at, simul ex illa terrarum parte recedas,
quidquid ad extremos temet provexerit axes
per convexa gradus gressum fastigia terrae,                  325
quam tereti natura solo decircinat orbem
in tumidum et mediam mundo suspendit ab omni,++
ergo ubi conscendes orbem scandensque rotundum
degrediere simul, fugiet pars altera terrae,
altera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem,                  330
tantum inclinabit caeli positura volantis,
et modo quae fuerant surgentia limite recto
sidera curvato ducentur in aethera tractu,
atque erit obliquo signorum balteus orbe
qui transversus erat, statio quando illius una est,                  335
nostrae mutantur sedes. ergo ipsa moveri
tempora iam ratio cogit variosque referre
sub tali regione dies, cum sidera flexo
ordine conficiant cursus obliqua malignos,
longius atque aliis aliud propiusve recumbat.                  340
pro spatio mora magna datur: quae proxima nobis
consurgunt, longos caeli visuntur in orbes;
ultima quae fulgent, celeris merguntur in umbras.
et, quanto ad gelidas propius quis venerit Arctos,
tam magis effugiunt oculos brumalia signa,                  345
vixque ortis occasus erit. si longius inde
procedat, totis condentur singula membris
tricenasque trahent conexo tempore noctes
et totidem luces adiment. sic parva dierum
efficitur mora et attritis consumitur horis                  350
paulatimque perit, spatio fugientibus astris.
pluraque, per partes surrepto tempore, signa
quaerentur medio terrae celata tumore
abducentque simul Phoebum texentque tenebras,
mensibus ereptis donec sit debilis annus.                  355
si vero natura sinat sub vertice caeli,
quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis,
aeternas super ire nives orbemque rigentem
prona Lycaoniae spectantem membra puellae,
stantis erit caeli species, laterumque meatu                  360
turbinis in morem recta vertigine curret.
inde tibi obliquo sex tantum signa patebunt
circuitu, nullos umquam fugientia visus
sed teretem acclini mundum comitantia spira.
hic erit una dies per senos undique menses                  365
dimidiumque trahens contextis lucibus annum,
numquam erit occiduus quod tanto tempore Phoebus,
dum bis terna suis perlustrat cursibus astra,
sed circum volitans recto versabitur orbe.
at, simul e medio praeceps descenderit orbe                  370
inferiora petens deiecto sidera curru
et dabit in pronum laxas effusus habenas,
per totidem menses iunget nox una tenebras
vertice sub caeli. nam quisquis spectat ab axe,
dimidium e toto mundi videt orbe rotundi,                  375
pars latet inferior; neque enim circumvenit illum
recta acies, mediaque tenus distenditur alvo.
effugit ergo oculos summo spectantis ab orbe
dum sex summersis vectatur Phoebus in astris,
abducitque simul luces tenebrasque relinquit                  380
sideribus, donec totidem, quot mensibus actis
cesserat, inde redit geminasque ascendit ad Arctos.
hic locus in binas annum noctesque diesque
per duo partitae dirimit divortia terrae.
     Et, quoniam quanto varientur tempora motu                  385
et quibus e causis dictum est, nunc accipe, signa
quot surgant in quoque loco cedantque per horas,
partibus ut prendi possint orientia certis,
ne falsus dubia ratione horoscopos erret.
atque hoc in totum certa sub lege sequendum est,                  390
singula quod nequeunt, per tot distantia motus,
temporibus numerisque suis exacta referri.
a me sumat iter positum, sibi quisque sequatur
perque suos tendat gressus, mihi debeat artem.
quacumque hoc parti terrarum quisque requiret,                  395
deducat proprias noctemque diemque per horas
maxima sub Cancro minimis quae cingitur umbris;
et sextam summae, fuerit quae forte, diurnae
vicino tribuat post Cancri templa Leoni;
at quae nocturnis fuerit mensura tenebris                  400
in totidem partes simili ratione secanda est,
ut, quantum una ferat, tantum tribuatur ad ortus
temporis averso nascenti sidere Tauro.
has inter quasque accipiet Nemeeius horas
quod discrimen erit, per tris id divide partes,                  405
tertia ut accedat Geminis, qua tempora Tauri
vincant, atque eadem Cancro similisque Leoni,
sed certa sub lege, prioris semper ut astri                  411
incolumem servent summam crescantque novando.
sic erit ad summam ratio perducta priorem                  408
quam modo divisis Nemeaeus duxerit horis.
inde pari Virgo procedat temporis auctu.
his usque ad Chelas horarum partibus aucta                  413
per totidem e Libra decrescent sidera partes.
et, quantis in utrumque moris tollentur ad ortus,
diversam in sortem tantis mergentur ad umbras.
haec erit horarum ratio ducenda per orbem
<signorum: nunc in noscenda pone laborem>                  417a
illa, quot stadiis oriantur quaeque cadantque.
quae <quater et> cum ter centum vicenaque constent,
detrahitur summae tota pars, quota demitur usque                  420
omnibus ex horis aestivae nomine noctis,
solstitium summo peragit cum Phoebus Olympo.
quodque his exsuperat demptis id ducito in aequas
sex partes, sextamque ardenti trade Leoni.
rursus qui steterit numerus sub nomine noctis                  425
eius erit signo Tauri pars illa dicanda.
quodque, haec, exsuperat, pars cum superatur ab illa,
distinguitque duas medio discrimine summas,
tertia pars eius, numero super addita Tauri,
tradetur Geminis. simili tum cetera lucro                  430
procedent numeros semper tutata priores
augebuntque novo vicinas munere summas,
donec perveniant ad iustae sidera Librae:
ex illa totidem per partes sic breviantur
Lanigeri ad fines; conversaque omnia lege                  435
accipiunt perduntque paris cedentia sortes.
haec via monstrabit stadiorum ponere summas
et numerare suos ortus per sidera cuncta.
quod bene cum propriis simul acceptaveris horis,
in nulla fallet regione horoscopos umquam,                  440
cum poterunt certis numerari singula signa
temporibus parte ex illa quam Phoebus habebit.
     Nunc, quibus hiberni momentis surgere menses
incipiant (neque enim paribus per sidera cuncta
procedunt gradibus, nivei dum vellera signi                  445
contingant aequum luces cogentia et umbras
ferre iugum), magna est ratio breviterque docenda.
principio capienda tibi est mensura diei
quam minimam Capricornus agit, noctisque per horas
quam summam; quodque a iusto superaverit umbris,                  450
perdiderint luces, eius pars tertia signo
tradenda est medio semper, qua sorte retenta
dimidio vincat primum, vincatur et ipsum
extremo: totum in partes ita digere tempus.
his opibus tria signa valent; sed summa prioris                  455
ac medii numeri coniuncta sequentibus astris
cesserit, ut, senis fuerit si longior horis
brumali nox forte die, Capricornus in horam
dimidiam attollat luces, et Aquarius horam
ipse suam proprie ducat summaeque priori                  460
adiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsi
constituant, quantum accipiant de sorte prioris,
et tribus expletis horis noctemque diemque
Lanigero tradant aequandam tempore veris.
incipit a sexta tempus procedere parte                  465
dividuum; triplicant vires haerentia signa
ultimaque acceptas duplicant. ita summa diebus
redditur, aequatae solvuntur faenore noctes                  473
rursus et incipiunt propria de sorte diebus
cedere diversa labentia tempora lege.                  468
namque Aries totidem deducit noctibus horas
quot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces,
hora datur Tauro, cumuletque ut damna priora
dimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis
respondent, pariterque, illis quae proxima fulgent,                  475
et media aequatis censentur viribus astra.
[praecipuosque gerunt varianda ad tempora motus]
hac vice descendunt noctes a sidere brumae
tollunturque dies, annique invertitur orbis,
solstitium tardi dum fit sub sidere Cancri;                  480
tumque diem brumae nox aequat, tempora noctis
longa dies, similique redit, quam creverat, actu.
     Illa etiam poterit nascens via ducere ad astrum
quod quandoque vadis emissum redditur orbi.
nam quota sit lucis, si luce requiritur, hora                  485
aspicies, atque hunc numerum revocabis in ipsum
multiplicans decies, adiectis insuper eidem
quinque tamen summis, quia qualicumque sub hora
ter quinas mundi se tollunt sidera partes.
hic ubi constiterit numerus, coniungere et illas,                  490
quae superent Phoebo partes per signa, memento.
ex hac tricenas summa per sidera partes
distribues, primamque vicem, quo Phoebus in astro
fulserit, inde aliis, solem quaecumque sequentur.
tum quo subsistet numerus consumptus in astro                  495
quave in parte suam summam nomenque relinquet
haec erit exoriens et pars et forma per ignes.
     *                            497a
contineat partes. ubi summam feceris unam,
tricenas dabis ex illa per singula signa,
donec deficiat numerus; quaque ille sub astri                  500
parte cadet, credas illam cum corpore natam
esse hominis pariterque orbem vidisse per umbras.
sic erit ipse tibi rapidis quaerendus in astris
natalis mundi certoque horoscopos ortu,
ut, cum exacta fides steterit sub cardine primo,                  505
fallere non possint summi fastigia caeli,
non celeres obitus, stent fundamenta sub imo,
[stent veri stellarum obitus verique subortus]
sideraque in proprias vires sortesque recedant.
     Nunc sua reddentur generatim tempora signis,                  510
quae divisa etiam proprios ducuntur in annos
et menses lucesque suas horasque dierum,
per quae praecipuas ostendunt singula vires.
primus erit signi, quo Sol effulserit, annus,
annua quod lustrans consumit tempora mundum;                  515
proximus atque alii subeuntia signa sequuntur.
Luna dabit menses, peragit quod menstrua cursum.
tutelaeque suae primas horoscopos horas
asserit atque dies, traditque sequentibus astris.
sic annum mensesque suos natura diesque                  520
atque ipsas voluit numerari signa per horas,
omnia ut omne foret divisum tempus in astra
perque alterna suos variaret sidera motus,
ut cuiusque vices ageret redeuntis in orbem.
idcirco tanta est rerum discordia in aevo                  525
et subtexta malis bona sunt lacrimaeque sequuntur
vota nec inconstans servat fortuna tenorem;
usque adeo permixta fluit nec permanet usquam,
amisitque fidem variando cuncta per omnis.
non annis anni nec menses mensibus usquam                   530
conveniunt, seque ipsa dies alia usque requirit
horaque non ulli similis producitur horae,
tempora quod distant, propriis parentia signis,
per numeros omnis aevi divisa volantis,
talisque efficiunt vitas casusque animantum,                  535
qualia sunt, quorum vicibus tum vertimur, astra.
     Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab orae
sidere, quem memorant horoscopon inventores,
parte quod ex illa describitur hora diebus,
omne genus rationis agi per tempora et astra                  540
et capite ex uno menses annosque diesque
incipere atque horas tradique sequentibus astris;
et, quamquam socia nascantur origine cuncta,
diversas tamen esse vices, quod tardius illa,
haec citius peragant orbem. semel omnia ad astra                  545
hora die, bis mense dies venit, unus in anno
mensis et exactis bis sex iam solibus annus.
difficile est in idem tempus concurrere cuncta,
unius ut signi pariter sit mensis et annus
<atque dies atque hora simul: sibi discrepat ordo.                  549a
saepe fit ut, mitis tulerint qui sideris annum,>                  549b
asperioris agant mensem; si mensis in astrum
laetius inciderit, signum sit triste diei;
si fortuna diem foveat, sit durior hora.
idcirco nihil in totum sibi credere fas est,
non annos signis, menses vertentibus annis,
mensibus aut luces, aut omnis lucibus horas,                  555
quod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur,
et modo dest aliis, modo adest, vicibusque recedit
aut redit atque alio mutatur tempore tempus
interpellatum variata sorte dierum.
     Et, quoniam docui, per singula tempora, vitae                  560
quod quandoque genus veniat, cuiusque sit astri
quisque annus, cuius mensis, simul hora diesque,
altera nunc ratio, quae summam continet aevi,
reddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur.
quae tibi, cum finem vitae per sidera quaeris,                  565
respicienda manet ratio numerisque notanda.
bis quinos annos Aries unumque triente
fraudatum dabit. appositis tu, Taure, duobus
vincis, sed totidem Geminorum vinceris astro,
tuque bis octonos, Cancer, binosque trientes,                  570
bisque novem, Nemeaee, dabis bessemque sub illis.
Erigone geminatque decem geminatque trientem,
nec plures fuerint Librae quam Virginis anni.
Scorpios aequabit tribuentem dona Leonem.
Centauri fuerint eadem quae munera Cancri.                  575
ter quinos, Capricorne, dares, si quattuor essent
appositi menses. triplicabit Aquarius annos
quattuor et menses vitam producet in octo.
Piscibus est Aries et sorte et finibus haerens:
lustra decem tribuent solis cum mensibus octo.                  580
     Nec satis est annos signorum noscere certos,
ne lateat ratio finem quaerentibus aevi:
templa quoque et partes caeli sua munera norunt
et proprias tribuunt certo discrimine summas,
cum bene constiterit stellarum conditus ordo.                  585
sed mihi templorum tantum nunc iura canentur;
mox veniet mixtura suis cum viribus omnis,
cum bene materies steterit percognita rerum
non interpositis turbatarum undique membris.
si bene constiterit primo sub cardine Luna,                   590
qua redit in terras mundus, nascensque tenebit
exortum, octo tenor decies ducetur in annos
si duo decedant. at, cum sub culmine summo
consistet, tribus hic numerus fraudabitur annis.
bis quadragenos occasus dives in actus                  595
solis erat, numero nisi desset olympias una.
imaque tricenos bis fundamenta per annos
censentur bis sex adiectis messibus aevo.
quodque prius natum fuerit dextrumque trigonum
hoc sexagenos tribuit duplicatque quaternos.                  600
quod fuerit laevum praelataque signa sequetur
tricenos annos duplicat, tris insuper addit.
quaeque super signum nascens a cardine primum
tertia sors manet et summo iam proxima caelo
haec ter vicenos geminat, tris abstrahit annos.                  605
quaeque infra veniet spatio divisa sub aequo
per quinquagenas complet sua munera brumas.
quemque locum superat nascens horoscopos, ille
dena quater revocat vertentis tempora solis
accumulatque duos cursus iuvenemque relinquit.                  610
at qui praecedit surgentis cardinis oram
vicenos ternosque dabit nascentibus annos
vix degustatam rapiens sub flore iuventam.
quod super occasus templum est ter dena remittit
annorum spatia et decimam tribus applicat auctis.                  615
inferius puerum interimet, bis sexque peracti
immatura trahent natales corpora morti.
     Sed tamen in primis memori sunt mente notanda
partibus adversis quae surgunt condita signa
divisumque tenent aequo discrimine caelum;                  620
quae tropica appellant, quod in illis quattuor anni
tempora vertuntur signis nodosque resolvunt
totumque emutant converso cardine mundum
inducuntque novas operum rerumque figuras.
     Cancer ad aestivae fulget fastigia zonae                  625
extenditque diem summum parvoque recessu
destruit et, quanto fraudavit tempore luces,
in tantum noctes auget: stat summa per omnis.
tum Cererem fragili properant destringere culmo,
Campus et in varias destringit membra palaestras,                  630
et tepidas pelagus iactatum languet in undas.
tunc et bella fero tractantur Marte cruenta
nec Scythiam defendit hiems; Germania sicca
iam tellure fugit Nilusque tumescit in arva.
hic rerum status est, Cancri cum sidere Phoebus                  635
solstitium facit et summo versatur Olympo.
     Parte ex adversa brumam Capricornus inertem
per minimas cogit luces et maxima noctis
tempora, producitque diem tenebrasque resolvit,
inque vicem nunc damna regit, nunc tempora supplet.                  640
tunc riget omnis ager, clausum mare, condita castra,
nec tolerant medias hiemes sudantia saxa,
statque uno natura loco paulumque quiescit.
     Proxima in effectum et similis referentia motus
esse ferunt luces aequantia signa tenebris.                  645
namque Aries Phoebum repetentem sidera Cancri
inter principium reditus finemque coercet
tempora diviso iungens concordia mundo,
convertitque vices victumque a sidere Librae
exsuperare diem iubet et succumbere noctes,                  650
aestivi donec veniant ad sidera Cancri.
tum primum miti pelagus consternitur unda
et varios audet flores emittere tellus;
tum pecudum volucrumque genus per pabula laeta
in Venerem partumque ruit, totumque canora                  655
voce nemus loquitur frondemque virescit in omnem.
viribus in tantum signi natura movetur.
     Huic ex adverso simili cum sorte refulget
Libra diem noctemque pari cum foedere ducens,
tantum quod victas usque ad se vincere noctes                  660
ex ipsa iubet, ad brumae dum tempora surgant.
tum Liber gravida descendit plenus ab ulmo
pinguiaque impressis despumant musta racemis;
mandant et sulcis Cererem, dum terra tepore
autumni resoluta patet, dum semina ducit.                  665
     Quattuor haec et in arte valent, ut tempora vertunt
sic hos aut illos rerum flectentia casus
nec quicquam in prima patientia sede manere.
sed non per totas aequa est versura figuras,
annua nec plenis flectuntur tempora signis.                  670
una dies sub utroque aequat sibi tempore noctem,
dum Libra atque Aries autumnum verque figurant;
una dies toto Cancri longissima signo,
cui nox aequalis Capricorni sidere fertur:
cetera nunc urgent vicibus, nunc tempora cedunt.                  675
una ergo in tropicis pars est cernenda figuris,
quae moveat mundum, quae rerum tempora mutet,
facta novet, consulta alios declinet in usus,
omnia in aversum flectat contraque revolvat.
has quidam vires octava in parte reponunt;                  680
sunt quibus esse placet decimae; nec defuit auctor
qui primae momenta daret frenosque dierum.

LIBER QUARTUS

Quid tam sollicitis vitam consumimus annis
torquemurque metu caecaque cupidine rerum
aeternisque senes curis, dum quaerimus, aevum
perdimus et nullo votorum fine beati
victuros agimus semper nec vivimus umquam,                  5
pauperiorque bonis quisque est, quia plura requirit
nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat,
cumque sibi parvos usus natura reposcat
materiam struimus magnae per vota ruinae
luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,                  10
et summum census pretium est effundere censum?
solvite, mortales, animos curasque levate
totque supervacuis vitam deplete querellis.
fata regunt orbem, certa stant omnia lege
longaque per certos signantur tempora casus.                  15
nascentes morimur, finisque ab origine pendet.
hinc et opes et regna fluunt et, saepius orta,
paupertas, artesque datae moresque creatis
et vitia et laudes, damna et compendia rerum.
nemo carere dato poterit nec habere negatum                  20
fortunamve suis invitam prendere votis
aut fugere instantem: sors est sua cuique ferenda.
an, nisi fata darent leges vitaeque necisque,
fugissent ignes Aenean, Troia sub uno
non eversa viro fatis vicisset in ipsis?                  25
aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres,
Roma casis enata foret, pecudumque magistri
in Capitolinos duxissent fulmina montes,
includive sua potuisset Iuppiter arce,
captus et <a> captis orbis foret: igne sepulto                  30
vulneribus victor repetisset Mucius urbem,
solus et oppositis clausisset Horatius armis
pontem urbemque simul, rupisset foedera virgo,
tresque sub unius fratres virtute iacerent?
nulla acies tantum vicit: pendebat ab uno                  35
Roma viro regnumque orbis sortita iacebat.
quid referam Cannas admotaque moenibus arma
Varronemque fuga magnum                  38a
Fabiumque morando                  39b
postque tuos, Trasimenne, lacus,                  39a
cum vincere posset,                  38b
accepisse iugum victae Carthaginis arces,                  40
seque ratum Hannibalem nostris cecidisse catenis
exitium generis furtiva morte luisse?
adde etiam Latias acies Romamque suismet
pugnantem membris, adice et civilia bella
et Cimbrum in Mario Mariumque in carcere victum.                  45
quod, consul totiens, exul, quod <de> exule consul
adiacuit Libycis compar iactura ruinis
eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem,
hoc, nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.
quis te Niliaco periturum litore, Magne,                  50
post victas Mithridatis opes pelagusque receptum
et tris emenso meritos ex orbe triumphos,
cum te iam posses alium componere Magnum,
crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis
eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?                  55
quis tantum mutare potest sine numine fati?
ille etiam caelo genitus caeloque receptus,
cum bene compositis victor civilibus armis
iura togae regeret, totiens praedicta cavere
vulnera non potuit: toto spectante senatu,                  60
indicium dextra retinens nomenque, cruore
delevit proprio, possent ut vincere fata.
quid numerem eversas urbes regumque ruinas,
inque rogo Croesum Priamique in litore truncum,
cui nec Troia rogus? quid Xerxen, maius et ipso                  65
naufragium pelago? quid capto sanguine regem
Romanis positum, raptosque ex ignibus ignes
cedentemque viro flammam quae templa ferebat?
quot subitae veniunt validorum in corpora mortes
seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignes!                  70
ex ipsis quidam elati rediere sepulcris,
atque his vita duplex, illis vix contigit una.
ecce levis perimit morbus graviorque remittit;
succumbunt artes, rationis vincitur usus,
cura nocet, cessare iuvat, mora saepe malorum                  75
dat pausas; laeduntque cibi parcuntque venena.
degenerant nati patribus vincuntque parentes
ingeniumque suum retinent; transitque per illum,
ex illo fortuna venit. furit alter amore
et pontum tranare potest et vertere Troiam,                  80
alterius frons est scribendis legibus apta.
ecce patrem nati perimunt natosque parentes
mutuaque armati coeunt in vulnera fratres.
non hominum hoc bellum est; coguntur tanta moveri
inque suas ferri poenas lacerandaque membra.                  85
quod Decios non omne tulit, non omne Camillos
tempus et invicta devictum mente Catonem,
materies in rem superat sed lege repugnat.
et neque paupertas breviores excipit annos
nec sunt immensis opibus venalia fata,                  90
sed rapit ex tecto funus Fortuna superbo
indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.
quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
quin etiam infelix virtus et noxia felix,
et male consultis pretium est, prudentia fallit;                  95
nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis,
sed vaga per cunctos nullo discrimine fertur.
scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
maius, et in proprias ducat mortalia leges
attribuatque suos ex se nascentibus annos                  100
fortunaeque vices. permiscet saepe ferarum
corpora cum membris hominum: non seminis ille
partus erit; quid enim nobis commune ferisque,
quisve in portenti noxam peccarit adulter?
astra novant formas caelumque interserit ora.                  105
denique, si non est, fati cur traditur ordo,
cunctaque temporibus certis ventura canuntur?
nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
virtutemve suis fraudare in praemia donis.
nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas                  110
quod non arbitrio veniunt sed semine certo,
gratia nec levior tribuetur dulcibus escis
quod natura dedit fruges, non ulla voluntas.
sic hominum meritis tanto sit gloria maior
quod caelo laudem debent, rursusque nocentis                  115
oderimus magis in culpam poenasque creatos.
nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum.
hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
[quod quoniam docui, superest nunc ordine certo
caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo                  120
tramite pendentem valeant ad sidera vatem]
     Nunc tibi signorum mores summumque colorem
et studia et varias artes ex ordine reddam.
     Dives fecundis Aries in vellera lanis
exutusque novis rursum spem semper habebit,                  125
naufragiumque inter subitum censusque beatos
crescendo cadet et votis in damna feretur,
in vulgumque dabit fructus et mille per artes
vellera diversos ex se parientia quaestus:
nunc glomerare rudis nunc rursus solvere lanas,                  130
nunc tenuare levi filo nunc ducere telas,
nunc emere et varias in quaestum vendere vestes,
quis sine non poterant ullae subsistere gentes
vel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet
asseruit Pallas manibus dignumque putavit,                  135
seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho.
haec studia et similis dicet nascentibus artes,
et dubia in trepido praecordia pectore finget
seque sua semper cupientia vendere laude.
     Taurus simplicibus dotabit rura colonis                  140
pacatisque labor veniet; nec praemia laudis
sed terrae tribuet partus. summittit in astris
colla iugumque suis poscit cervicibus ipse.
ille suis Phoebi portat cum cornibus orbem
militiam indicit terris et segnia rura                  145
in veteres revocat cultus, dux ipse laboris,
nec iacet in sulcis solvitque in pulvere pectus.
Serranos Curiosque tulit fascesque per arva
tradidit, eque suo dictator venit aratro.
laudis amor tacitae; mentes et corpora tarda                  150
mole valent, habitatque puer sub fronte Cupido.
     Mollius e Geminis studium est et mitior aetas
per varios cantus modulataque vocibus ora
et gracilis calamos et nervis insita verba
ingenitumque sonum: labor est etiam ipse voluptas.                  155
arma procul lituosque volunt tristemque senectam,
otia et aeternam peragunt in amore iuventam.
inveniunt et in astra vias numerisque modisque
consummant orbem postque ipsos sidera linquunt:
natura ingenio minor est perque omnia servit.                  160
in tot fecundi Gemini commenta feruntur.
     Cancer ad ardentem fulgens in cardine metam,
quam Phoebus summis revocatus cursibus ambit,
articulum mundi retinet lucesque reflectit.
ille tenax animi nullosque effusus in usus                  165
attribuit varios quaestus artemque lucrorum:
merce peregrina fortunam ferre per urbes
et gravia annonae speculantem incendia ventis
credere opes orbisque orbi bona vendere posse
totque per ignotas commercia iungere terras                  170
atque alio sub sole novas exquirere praedas
et rerum pretio subitos componere census.
ignava et, celeris optando sortibus annos,
dulcibus usuris aequo Iove tempora vendit.
ingenium sollers suaque in compendia pugnax.                  175
     Quis dubitet, vasti quae sit natura Leonis
quasque suo dictet signo nascentibus artes?
ille novas semper pugnas, nova bella ferarum
apparat, et spolio vivit pecorumque rapinis;
hos habet hoc studium, postes ornare superbos                  180
pellibus et captas domibus praefigere praedas
et pacare metu silvas et vivere rapto.
sunt quorum similis animos nec moenia frenent,
sed pecudum mandris media grassentur in urbe
et laceros artus suspendant fronte tabernae                  185
luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur.
ingenium ad subitas iras facilisque recessus
aequale et puro sententia pectore simplex.
     At quibus Erigone dixit nascentibus aevum
ad studium ducet mores et pectora doctis                  191
artibus instituet, nec tam compendia census
quam causas viresque dabit perquirere rerum.
illa decus linguae faciet regnumque loquendi
atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta                  195
quamvis occultis naturae condita causis.
hinc et scriptor erit velox, cui littera verbum est
quique notis linguam superet cursimque loquentis
excipiat longas nova per compendia voces.
in vitio bona sunt: teneros pudor impedit annos,                  200
magnaque naturae cohibendo munera frenat
ora magisterio nodisque coercita Virgo.                  190
nec fecundus erit (quid mirum in virgine?) partus.                  202
     Librantes noctem Chelae cum tempore lucis
per nova maturi post annum munera Bacchi
mensurae tribuent usus ac pondera rerum                  205
et Palamedeis certantem viribus ortum,
qui primus numeros rebus, qui nomina summis
imposuit certumque modum propriasque figuras.
hic etiam legum tabulas et condita iura
noverit atque notis levibus pendentia verba,                  210
et licitum sciet, et vetitum quae poena sequatur,
perpetuus populi privato in limine praetor.
non alio potius genitus sit Servius astro,
qui leges proprias posuit, cum iura retexit.
denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum                  215
et rectoris egens, diriment examina Librae.
     Scorpios armata violenta cuspide cauda,
qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit,
rimatur terras et sulcis semina miscet,
in bellum ardentis animos et Martia castra                  220
efficit et multo gaudentem sanguine mentem
nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis
pax agitur: capiunt saltus silvasque peragrant,
nunc hominum, nunc bella gerunt violenta ferarum,
nunc caput in mortem vendunt et funus harenae,                  225
atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt.
sunt quibus et simulacra placent et ludus in armis
(tantus amor pugnae), discuntque per otia bellum
et quodcumque pari studium producitur arte.
     At, quibus in bifero Centauri corpore sors est                  230
nascendi concessa, libet subiungere currus,
ardentis et equos ad mollia ducere frena
et totis armenta sequi pascentia campis,
quadrupedum omne genus positis domitare magistris,
exorare tigres rabiemque auferre leoni                  235
cumque elephante loqui tantamque aptare loquendo
artibus humanis varia ad spectacula molem.
quippe ferae mixtum est hominis per sidera corpus
impositumque manet, quocirca regnat in illas.
quodque intenta gerit curvato spicula cornu,                  240
et nervos tribuit membris et acumina cordi
et celeris motus nec delassabile pectus.
     Vesta tuos, Capricorne, fovet penetralibus ignes:
hinc artes studiumque trahis. nam quidquid in usus
ignis eget poscitque novas ad munera flammas                  245
sub te censendum est. scrutari caeca metalla,
depositas et opes terrarum exurere venis,
materiamque manu certa duplicare erit a te,
quidquid et argento fabricetur, quidquid et auro.
quod ferrum calidi solvant atque aera camini                  250
consummentque foci Cererem, tua munera surgent.
addis et in vestes studium mercemque fugantem
frigora, brumalem servans per saecula sortem,
qua retrahis ductas summa ad fastigia noctes
nascentemque facis revocatis lucibus annum.                  255
hinc et mobilitas rerum, mutataque saepe
mens natat; et                  257a
Veneri mixto cum crimine servit                  258b
pars prior, at                  258a
melior iuncto sub pisce senecta est.                  257b
     Ille quoque, inflexa fontem qui proicit urna,                  259
cognatas tribuit iuvenalis Aquarius artes:
cernere sub terris undas, inducere terris,
ipsaque conversis aspergere fluctibus astra
litoribusque novis per luxum illudere ponto
et varios fabricare lacus et flumina ficta
et peregrinantis domibus suspendere rivos.                  265
mille sub hoc habitant artes, quas temperat unda.
quippe etiam mundi faciem sedesque movebit
sidereas caelumque novum versabit in orbem.
<tempore non ullo subolem taedebit Aquari,>                  268a
quae per aquas veniunt, operum, fontesque sequuntur.
mite genus dulcesque fluunt a sidere partus,
pectora nec sordent; faciles in damna feruntur;
nec dest nec superest census. sic profluit urna.
     Ultima quos gemini producunt sidera Pisces,
his erit in pontum studium, vitamque profundo
credent et puppes aut puppibus arma parabunt,                  275
quidquid et in proprios pelagus desiderat usus.
innumerae veniunt artes: vix nomina rebus
sufficiunt, tot sunt parvae quoque membra carinae.
adde gubernandi studium, quod venit in astra
et pontum caelo vincit. bene noverit orbem                  280
fluminaque et portus, mundum ventosque, necesse est
iamque huc atque illuc agilem convertere clavum
et frenare ratem fluctusque effundere rector,
iam remis agere et lentas inflectere tonsas.
quin placidum ductis everrere retibus aequor                  285
litoribusque suis populos exponere captos
aut uncos celare cibis aut carcere fraudem,
navalis etiam pugnas, pendentia bella,
attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus.
fecundum genus est natis et amica voluntas                  290
et celeres motus mutataque cuncta per aevum.
     Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes
bis sex materia propria pollentia signa.
     Sed nihil in semet totum valet: omnia vires
cum certis sociant signis sub partibus aequis                  295
et velut hospitio mundi commercia iungunt
conceduntque suas partes retinentibus astris.
quam partem Graiae dixere decanica gentes.
a numero nomen positum est, quod partibus astra
condita tricenis triplici sub sorte feruntur                  300
et tribuunt denas in se coeuntibus astris
inque vicem ternis habitantur sidera signis.
sic altis natura manet consaepta tenebris
et verum in caeco est multaque ambagine rerum;
nec brevis est usus nec amat compendia caelum,                  305
verum aliis alia opposita est et fallit imago
mentiturque suas vires et munera celat.
quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est
caligo, penitusque deus, non fronte, notandus.
     Nunc quae sint coniuncta quibus quove ordine reddam,                  310
ne lateant aliae vires aliena per astra.
namque Aries primam partem sibi vindicat ipsi,
altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit.
sidera sic inter divisum dicitur astrum
totque dabit vires dominos quotcumque recepit.                  315
diversa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla
censetur: Cancro primam mediamque Leoni,
extremam Erigonae tribuit. natura per astrum
stat tamen et proprias miscet per singula vires.
Libra decem partes Geminorum prima capessit,                  320
Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est,
nec quicquam numero discernitur, ordine cedit.
Cancer in adversum Capricorni derigit astrum
bis quinas primum partes, dignatus in illo
temporis articulo sub quo censetur et ipse,                  325
quod facit aequalis luces brumalibus umbris
cognatamque gerit diverso in cardine legem;
alterius partis perfundit Aquarius ignes,
quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri.
at Leo consortis meminit sub lege trigoni                  330
Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato
coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur:
hos quoque contingit per senos linea flexus.
praecipuum Erigone Cancro concedit honorem
cui primam tribuit partem; vicina relicta est                  335
vicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est
quae fastidito concessa est iure potiri.
sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem
noctes atque dies diverso in tempore secum
Lanigerum sequitur: veris iuga temperat ille,                  340
haec autumnalis componit lucibus umbras:
nulli concedit primam, traditque sequenti
vicinam partem; Centauri tertia summa est.
Scorpios in prima Capricornum parte locavit,
alterius dominum fecit cui nomen ab undis,                  345
extremas voluit partes sub Piscibus esse.
at qui contento minitatur spicula nervo
Lanigero primas tradit sub iure trigoni
et medias Tauro partes Geminisque supremas.
nec manet ingrati Capricornus crimine turpis                  350
sed munus reddit Cancro recipitque receptus
principiumque sui donat; coniuncta Leonis
regna ferunt, summas partes et Virginis esse.
fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti
iura sui Librae permittit prima regenda,                  355
haerentisque decem partes Nepa vindicat ipsi;
summas Centaurus retinet iuvenale per astrum.
iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt.
Lanigero primos tradunt in finibus usus,
perque decem medias partes tu, Taure, receptus;                  360
quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur
extremo sic et sortis pars ultima cedit.
     Haec ratio retegit latitantis robora mundi
in plurisque modos repetitaque nomina caelum
dividit et melius sociat, quo saepius, orbem.                  365
nec tua sub titulis fallantur pectora notis:
dissimulant, non ostendunt mortalibus astra.
altius est acies animi mittenda sagacis
inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum
viribus; et, cuius signi quis parte creatur,                  370
eius habet mores atque illo nascitur astro.
talis per denas sortes natura feretur.
testis erit varius sub eodem sidere fetus,
quodque in tam multis animantum milibus, uno
quae veniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores,                  375
et genus externum referunt aliena per astra,
confusique fluunt partus hominum atque ferarum.
scilicet in partes iunguntur condita pluris
diversasque ferunt proprio sub nomine leges.
nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra                  380
nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit,
nec Leo venator veniet nec Virgo magistra,
mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis
Centaurusque feris, igni Capricornus et undis
ipse suis Iuvenis geminique per aequora Pisces;                  385
mixta sed in pluris sociantur sidera vires.
     'Multum' inquis 'tenuemque iubes me ferre laborem,
rursus et in magna mergis caligine mentem,
cernere cum facili lucem ratione viderer.'
quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum                  390
fataque fatali genitus cognoscere lege
et transire tuum pectus mundoque potiri.
pro pretio labor est nec sunt immunia tanta,
ne mirere viae flexus rerumque catenas.
admitti potuisse sat est: sint cetera nostra.                  395
at nisi perfossis fugiet te montibus aurum,
obstabitque suis opibus super addita tellus.
ut veniant gemmae, totus transibitur orbis,
nec lapidum pretio pelagus cepisse pigebit.
annua solliciti consument vota coloni,                  400
et quantae mercedis erunt fallacia rura!
quaeremus lucrum ventis Martemque sequemur
in praedas. pudeat tanto bona velle caduca.
luxuriae quoque militia est, vigilatque ruinis
venter, et, ut pereant, suspirant saepe nepotes.                  405
quid caelo dabimus? quantum est, quo veneat omne?
impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso.
     Hac tibi nascentum mores sunt lege notandi.
nec satis est signis dominantia discere signa
per denos numeros et quae sint insita cuique;                  410
sed proprias partes ipsas spectare memento
vel glacie rigidas vel quas exusserit ignis,
et sterilis <sine> utroque tamen, quas largior umor
quasve minor iusto vitiat. namque omnia mixtis
viribus et vario consurgunt sidera textu.                  415
est aequale nihil. terrenos aspice tractus
et maris et variis fugientia flumina ripis:
crimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est.
sic sterilis tellus laetis intervenit arvis
ac subito rumpit parvo discrimine foedus;                  420
et modo portus erat pelagi iam vasta charybdis,
laudatique cadit post paulum gratia ponti;
et nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis,
et, faciens iter aut quaerens, curritve reditve.
sic etiam caeli partes variantur in astris:                  425
ut signum signo, sic a se discrepat ipsum
momentoque negat vires usumque salubrem,
quodque per has geritur partes sine fruge creatur
aut cadit aut multis sentit bona mixta querellis.
hae mihi signandae proprio sunt carmine partes.                  430
sed quis tot numeros totiens sub lege referre,
tot partes iterare queat, tot dicere summas,
perque paris causas faciem mutare loquendi?
<dum canimus verum, non aspera ponere, ut illis>                  433a
incidimus, sic verba piget; sed gratia derit,
in vanumque labor cedit quem despicit auris.
sed mihi per carmen fatalia iura ferenti
et sacros caeli motus ad iussa loquendum est,
nec fingenda datur, tantum monstranda figura.
ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet
pondera. nec fas est verbis splendescere mundum:                  440
rebus erit maior. nec parva est gratia nostri
oris, si tantum poterit signare canenda.
accipe damnandae quae sint per sidera partes.
     Lanigeri pars quarta nocet nec sexta salubris;
septima par illi ac decima est decimaeque secunda                  445
quaeque duas duplicant summas septemque novemque;
unaque viginti numeris pars addita laedit
et quinta et duram consummans septima partem.
     Tauri nona mala est, similis cui tertia pars est
post decimam nec non decimae pars septima iuncta;                  450
bisque undena notans et bis duodena nocentes
quaeque decem trisque ingeminat fraudatque duobus
triginta numeros et tu, tricesima summa, es.
     Pestifera in Geminis pars prima et tertia signi,
septima non melior, ter quintae noxia par est,                  455
unaque bis denis brevior nocet unaque maior,
et similis noxae veniet vicesima quinta
cumque duae subeunt vel cum se quattuor addunt.
     Nec Cancri prima immunis nec tertia pars est
nec sexta; octava est similis, decimaque peracta                  460
prima rapit, nec ter quintae clementior usus;
septima post decimam luctum et vicesima portat
et quinta accedens et septima nonaque summa.
     Tu quoque contactu primo, Nemeaee, timendus,
et quarta sub parte premis; bis quinta salubri                  465
terque caret caelo, vicesima et altera laedit;
e tribus appositis vitiat totidemque secutis
ultima, nec prima melior tricesima pars est.
     Erigones nec pars prima est nec sexta nec una
ad decimam nec quarta nec octava utilis umquam;                  470
proxima viginti numeris et quarta timenda est,
et quae ter decimam claudit sors ultima partem.
     Et quinta in Chelis et septima inutilis astri,
tertia et undecimae decimaeque est septima iuncta
quartaque bis denis actis et septima et ambae                  475
quae numerum claudunt nona et tricesima partes.
     Scorpios in prima reus est, cui tertia par est
et sexta et decima et quae ter tibi quinta notatur,
undecimam geminans et quae vicesima quinta est
octavoque manet numero nonumque capessit.                  480
     Si te fata sinant, quartam ne selige partem
Centauri; fuge et octavam; sex bisve peractis
octo, bis aut denis, metuendus dicitur aer,
cumque iterum duodena refert aut terna decemque
aut septena quater, vel cum ter dena figurat.                  485
     Nec pars optanda est Capricorni septima; nona
consentit decimamque sequens quam tertia signat
et tribus aut una quae te, vicesima, fraudat
quaeve auget quinto numero vel septima fertur.
     Pars est prima nocens fundentis semper Aquari,                  489a
damnanda et decimae succedens prima peractae
tertiaque et quinta et numero quae condita nono est
et post viginti prima et vicesima quinta
cumque illa quartam accumulans vicesima nona.
     Tertia per geminos et quinta et septima Pisces,
undecima et decimae metuenda est septima iuncta;                  495
et quinta in quinos numeros revocata duasque
accipiens ultra summas metuenda feretur.
     Hae partes sterilem ducunt et frigore et igni
aera vel sicco vel quod superaverit umor,
si rapidus Mavors ignes iaculatur in illum                  500
Saturnusve suam glaciem <Phoebeve propinquis
quem trahit a terris rorem> Phoebusve calores.                  501a
     Nec te perceptis signorum cura relinquat
partibus: in tempus quaedam mutantur, et ortu
accipiunt proprias vires ultraque remittunt.
     Namque, ubi se summis Aries extollet ab undis                  505
et cervice prior flexa quam cornibus ibit,
non contenta suo generabit pectora censu
et dabit in praedas animos solvetque pudorem:
tantum audere iuvat. sic ipse in cornua fertur
ut ruat aut vincat. non illos sedibus isdem                  510
mollia per placidas delectant otia curas,
sed iuvat ignotas semper transire per urbes
scrutarique novum pelagus totius et esse
orbis in hospitio. testis tibi Laniger ipse,
cum vitreum findens auravit vellere pontum                  515
orbatumque sua Phrixum per fata sorore
Phasidos ad ripas et Colchida tergore vexit.
     At, quos prima creant nascentis sidera Tauri,
feminei incedunt. nec longe causa petenda est,
si modo per causas naturam quaerere fas est:                  520
aversus venit in caelum divesque puellis,
Pleiadum parvo referens glomeramine sidus.
accedunt et ruris opes, propriaque iuvencum
dote per inversos exornat vomere campos.
     Sed, Geminos aequa cum profert unda tegitque                  525
parte, dabit studia et doctas producet ad artes.
nec triste ingenium sed dulci tincta lepore
corda creat, vocisque bonis citharaeque sonantis
instruit, et dotes cantus cum pectore iungit.
     At, niger obscura Cancer cum nube feretur,                  530
qua velut exustus Phoebeis ignibus ignis
deficit et multa fuscat caligine sidus,
lumina deficient partus, geminamque creatis
mortem fata dabunt: se quisque et vivit et effert.
     Sicui per summas avidus produxerit undas                  535
ora Leo et scandat malis hiscentibus orbem,
ille patri natisque reus, quas ceperit ipse,
non legabit opes, censumque immerget in ipso.
tanta fames animumque cibi tam dira cupido
corripit, ut capiat semet nec compleat umquam,                  540
inque epulas funus revocet pretiumque sepulcri.
     Erigone surgens, quae rexit saecula prisca
iustitia rursusque eadem labentia fugit,
alta per imperium tribuit fastigia summum,
rectoremque dabit legum iurisque sacrati                  545
sancta pudicitia divorum templa colentem.
     Sed, cum autumnales coeperunt surgere Chelae,
felix aequato genitus sub pondere Librae.
iudex examen sistet vitaeque necisque
imponetque iugum terris legesque rogabit.                  550
illum urbes et regna trement nutuque regentur
unius et caeli post terras iura manebunt.
     Scorpios extremae cum tollet lumina caudae,
siquis erit stellis tunc suffragantibus ortus,
urbibus augebit terras iunctisque iuvencis                  555
moenia succinctus curvo describet aratro,
aut sternet positas urbes inque arva reducet
oppida et in domibus maturas reddet aristas.
tanta erit et virtus et cum virtute potestas.
     Nec non Arcitenens, prima cum veste resurgit,                  560
pectora clara dabit bello, magnisque triumphis
conspicuum patrias victorem ducet ad arces,
altaque nunc statuet nunc idem moenia vertet.
sed nimium indulgens rebus Fortuna secundis
invidet in facie saevitque asperrima fronti.                  565
horrendus bello Trebiam Cannasque lacumque
ante fugam tali pensabat imagine victor.
     Ultimus in caudae Capricornus acumine summo
militiam in ponto dictat puppisque colendae
dura ministeria et tenui discrimine mortis.                  570
     Quod si quem sanctumque velis castumque probumque
hic tibi nascetur cum primus Aquarius exit.
     Ne velit et primos animus procedere Pisces,
garrulitas odiosa datur linguaeque venenum
verba maligna novas mutantis semper ad aures                  575
criminaque ad populum populi ferre ore bilingui.
nulla fides inerit natis, sed summa libido
ardentem medios animum iubet ire per ignes.
scilicet in piscem sese Cytherea novavit,
cum Babyloniacas summersa profugit in undas                  580
anguipedem alatos umeros Typhona ferentem,
inseruitque suos squamosis Piscibus ignes.
nec solus fuerit geminis sub Piscibus ortus:
frater erit dulcisve soror, materve duorum.
     Nunc age diversis dominantia sidera terris                  585
percipe. sed summa est rerum referenda figura.
quattuor in partes caeli discribitur orbis,
nascentem lapsumque diem mediosque calores
teque, Helice. totidem venti de partibus isdem
erumpunt secumque gerunt per inania bella.                  590
asper ab axe ruit Boreas, fugit Eurus ab ortu,
Auster amat medium solem Zephyrusque profectum.
hos inter binae mediis e partibus aurae
exspirant similis mutato nomine flatus.
ipsa natat tellus pelagi lustrata corona                  595
cingentis medium liquidis amplexibus orbem,
inque sinus pontum recipit, qui vespere ab atro
admissus dextra Numidas Libyamque calentem
alluit et magnae quondam Carthaginis arces,
litoraque in Syrtes revocans sinuata vadosas                  600
rursum usque ad Nilum derectis fluctibus exit.
laeva freti caedunt Hispanas aequora gentes
teque in vicinis haerentem, Gallia, terris
Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam
usque canes ad, Scylla, tuos avidamque Charybdin.                  605
hac ubi se primum porta mare fudit, <aperto>
enatat Ionio laxasque vagatur in undas
et, prius ut, laeva se fundens circuit omnem
Italiam, Hadriaco mutatum nomina ponto,
Eridanique bibit fluctus, vetat aequore bellum                  610
Illyricum, Epirumque lavat claramque Corinthum
et Peloponnesi patulas circumvolat oras;
rursus et in laevum refluit vastoque recessu
Thessaliae fines et Achaica praeterit arva.
hinc penitus iuvenisque freto mersaeque puellae                  615
truditur invitum, faucesque Propontis aperto
Euxino iniungit ponto Maeotis et undis,
quae tergo coniuncta manet fontemque ministrat.
inde ubi in angustas revocatus navita fauces
Hellespontiacis iterum se fluctibus effert,                  620
Icarium Aegaeumque secat laevaque nitentis
miratur populos Asiae totidemque tropaea
quot loca et innumeras gentes Taurumque minantem
fluctibus et Cilicum populos Syriamque perustam
ingentique sinu fugientis aequora terras,                  625
donec in Aegyptum redeunt curvata per undas
litora Niliacis iterum morientia ripis.
haec medium terris circumdat linea pontum
atque his undarum tractum constringit harenis.
mille iacent mediae diffusa per aequora terrae.                  630
Sardiniam in Libyco signant vestigia plantae,
Trinacria Italia tantum praecisa recessit,
adversa Euboicos miratur Graecia montes,
Aegaeis Crete civem sortita Tonantem
Aegyptique Cypros pulsatur fluctibus amnis.                  635
<has praeter terras, celebrat quas maxima fama,>                  635a
totque minore solo tamen emergentia ponto
litora, inaequalis Cycladas Delonque Rhodonque
Aulidaque et Tenedon vicinaque Corsica terris
litora Sardiniae primumque intrantis in orbem
Oceani victricem Ebusum et Balearica rura,                  640
innumeri surgunt scopuli montesque per altum.
     Nec tantum ex una pontus sibi parte reclusit
faucibus abruptis orbem; nam litora plura
impulit oceano Phorcys, sed montibus altis
est vetitus totam ne vinceret aequore terram.                  645
namque inter borean ortumque aestate nitentem
in longum angusto penetrabilis aequore fluctus
pervenit et patulis tum demum funditur arvis
Caspiaque Euxini similis facit aequora ponti.
altera sub medium solem duo bella perinde                  650
intulit Oceanus terris. nam Persica fluctus
arva tenet, titulum pelagi praedatus ab isdem
quae rigat ipse locis, latoque infunditur orbe.
nec procul in mollis Arabas terramque ferentem
delicias variaeque novos radicis odores                  655
leniter affundit gemmantia litora pontus,
et terrae mare nomen habet. media illa duobus
     *                  657a
quondam Carthago regnum sortita sub armis,
ignibus Alpinas cum contudit Hannibal arces,
fecit et aeternum Trebiam Cannasque sepulcris                  660
obruit et Libyam Latias infudit in urbes.
huc varias pestes diversaque monstra ferarum
congessit bellis natura infesta futuris.
horrendos angues habitataque membra veneno
et mortis pastu viventia, crimina terrae,                  665
et vastos elephantas habet, saevosque leones
in poenas fecunda suas parit horrida tellus
et portentosos cercopum ludit in ortus
ac sterili peior siccas infestat harenas,
donec ad Aegypti ponat sua iura colonos.                  670
inde Asiae populi divesque per omnia tellus:
auratique fluunt amnes gemmisque relucet
pontus, odoratae spirant medicamina silvae:
India notitia maior, Parthique vel orbis
alter, et in caelum surgentis moenia Tauri                  675
totque illum circa diverso nomine gentes
ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes
Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti.
[aequora et extremum Propontidos Hellespontum]
hanc Asiae metam posuit natura potentis.                  680
quod superest Europa tenet, quae prima natantem
fluctibus excepitque Iovem taurumque resolvit,
ponere passa suos ignes, onerique iugavit.
ille puellari donavit nomine litus
et monumenta sui titulo sacravit amoris.                  685
maxima terra viris et fecundissima doctis
artibus: in regnum florentes oris Athenae;
Sparta manu, Thebae divis, et rege vel uno
princeps Pella domus, Troiani gratia belli;
Thessalia Epirosque potens vicinaque ripa                  690
Illyris, et Thrace Martem sortita colonum,
et stupefacta suos inter Germania partus;
Gallia per census, Hispania maxima bellis;
Italia in summa, quam rerum maxima Roma
imposuit terris caeloque adiungitur ipsa.                  695
     Hos erit in fines orbis pontusque vocandus,
quem deus in partes per singula dividit astra
ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem
et proprias gentes atque urbes addidit altas,
in quibus assererent praestantis sidera vires.                  700
ac, velut humana est signis discripta figura,
et, quamquam communis eat tutela per omne
corpus, et in proprium divisis artubus exit
(namque Aries capiti, Taurus cervicibus haeret,
bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro,                  705
te scapulae, Nemeaee, vocant teque ilia, Virgo,
Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat,
et femina Arcitenens, genua et Capricornus amavit,
cruraque defendit Iuvenis, vestigia Pisces),
sic alias aliud terras sibi vindicat astrum.                  710
     Idcirco in varias leges variasque figuras
dispositum genus est hominum, proprioque colore
formantur gentes, sociataque iura per artus
materiamque parem privato foedere signant.
flava per ingentis surgit Germania partus,                  715
Gallia vicino minus est infecta rubore,
asperior solidos Hispania contrahit artus.
Martia Romanis urbis pater induit ora
Gradivumque Venus miscens bene temperat artus,
perque coloratas subtilis Graecia gentes                  720
gymnasium praefert vultu fortisque palaestras,
et Syriam produnt torti per tempora crines.
Aethiopes maculant orbem tenebrisque figurant
perfusas hominum gentes; minus India tostos
progenerat;                  725a
tellusque natans Aegyptia Nilo                  726b
lenius irriguis infuscat corpora campis
iam propior                  726a
mediumque facit moderata tenorem.                  725b
Phoebus harenosis Afrorum pulvere terris                  728
exsiccat populos, et Mauretania nomen
oris habet titulumque suo fert ipsa colore.
adde sonos totidem vocum, totidem insere linguas
et mores pro sorte paris ritusque locorum;
adde genus proprium simili sub semine frugum
et Cererem varia redeuntem messe per urbes
nec paribus siliquas referentem viribus omnis,                  735
nec te, Bacche, pari donantem munere terras
atque alias aliis fundentem collibus uvas,
cinnama nec totis passim nascentia campis;
diversas pecudum facies propriasque ferarum
et duplici clausos elephantas carcere terrae.                  740
quot partes orbis, totidem sub partibus orbes,
ut certis discripta nitent regionibus astra
perfunduntque suo subiectas aere gentes.
     Laniger in medio sortitus sidera mundo,
<lance ubi sol aequa pensat noctemque diemque>                  744a
Cancrum inter gelidumque <Caprum> per tempora veris,
asserit in vires pontum quem vicerat ipse,
virgine delapsa cum fratrem ad litora vexit
et minui deflevit onus dorsumque levari.
illum etiam venerata colit vicina Propontis
et Syriae gentes et laxo Persis amictu                  750
vestibus ipsa suis haerens Nilusque tumescens
in Cancrum et tellus Aegypti iussa natare.
Taurus habet Scythiae montes Asiamque potentem
et mollis Arabas, silvarum ditia regna.
Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus                  755
sub Geminis te, Phoebe, colit; vos Thracia, fratres,
ultimus et sola vos tranans colit Indica Ganges.
ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis:
hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris
Idaeae matris famulus regnoque feroci                  760
Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia dives
te colit et Macetum tellus, quae vicerat orbem.
Virgine sub casta felix terraque marique
est Rhodos, hospitium recturi principis orbem,
tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est,                  765
cum caperet lumen magni sub Caesare mundi;
Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura,
Arcades antiqui celebrataque Caria fama.
quod potius colat Italiam, si seligat, astrum
quam quod cuncta regit, quod rerum pondera novit,                  770
designat summas et iniquum separat aequo,
tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque?
Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma
orbis et imperium retinet discrimina rerum,
lancibus et positas gentes tollitque premitque,                  775
qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem
et propriis frenat pendentem nutibus orbem.
inferius victae sidus Carthaginis arces
et Libyam Aegyptique latus donataque rura
Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris                  780
eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas
Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras.
Cnosia Centauro tellus circumdata ponto
paret, et in geminum Minois filius astrum
ipse venit geminus. celeris hinc Creta sagittas                  785
asserit intentosque imitatur sideris arcus.
insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem
subsequitur Triviae sub eodem condita signo,
proximaque Italiae tenui divisa profundo
ora paris sequitur leges nec sidere rupta est.                  790
tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente
est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo,
Hispanas gentes et quot fert Gallia dives;
teque feris dignam tantum, Germania, matrem
asserit ambiguum sidus terraeque marisque                  795
aestibus assiduis pontum terrasque sequentem.
sed Iuvenis nudos formatus mollior artus
Aegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in arces>
et Cilicum gentes vicinaque Caribus arva.
Piscibus Euphrates datus est, ubi <ab> his ope sumpta                  800
cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis,
et Tigris et rubri radiantia litora ponti.                  806
magna iacet tellus magnis circumdata ripis                  802
Parthis et <a> Parthis domitae per saecula gentes,
Bactraque <et> Aethiopes, Babylon et Susa Ninosque,
nominaque innumeris vix complectenda figuris.                  805
     Sic divisa manet tellus per sidera cuncta,                  807
e quibus in proprias partes sunt iura trahenda;
namque eadem, quae sunt signis, commercia servant,
utque illa inter se coeunt odioque repugnant,                  810
nunc adversa polo, nunc et coniuncta trigono,
quaeque alia in varios affectus causa gubernat,
sic terrae terris respondent, urbibus urbes,
litora litoribus, regnis contraria regna;
sic erit et sedes fugienda petendaque cuique,                  815
sic speranda fides, sic et metuenda pericla,
ut genus in terram caelo descendit ab alto.
     Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio
nomine, quod certos quasi delassata per annos
non numquam cessant sterili torpentia motu.                  820
scilicet immenso nihil est aequale sub aevo
perpetuosque tenet flores unumque tenorem,
mutantur sed cuncta die variantque per annos;
et fecunda suis absistunt frugibus arva
continuosque negant partus effeta creando,                  825
rursus quae fuerant steriles ad semina terrae
post nova sufficiunt nullo mandante tributa.
concutitur tellus validis compagibus haerens
subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso
et vomit Oceanus pontum sitiensque resorbet                  830
nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes,
humani generis cum solus constitit heres
Deucalion scopuloque orbem possedit in uno.
nec non, cum patrias Phaethon temptavit habenas,
arserunt gentes timuitque incendia caelum                  835
fugeruntque novas ardentia sidera flammas
atque uno metuit condi natura sepulcro.
in tantum longo mutantur tempore cuncta
atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo
signa quoque amittunt vires sumuntque receptas.                  840
causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris
orba sui fratris noctisque immersa tenebris,
cum medius Phoebi radios intercipit orbis
nec trahit assuetum quo fulget Delia lumen,
haec quoque signa suo pariter cum sidere languent                  845
incurvata simul solitoque exempta vigori
et velut elatam Phoeben in funere lugent.
ipsa docet titulo se causa: ecliptica signa
dixere antiqui. pariter sed bina laborant,
nec vicina loco sed quae contraria fulgent,                  850
sicut Luna suo tum tantum deficit orbe
cum Phoebum adversis currentem non videt astris.
nec tamen aequali languescunt tempore cuncta,
sed modo in affectus totus producitur annus,
nunc brevius lassata manent, nunc longius astra                  855
exceduntque suo Phoebeia tempora casu.
atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur
impleruntque suos certa statione labores
bina per adversum caelum fulgentia signa,
tum vice bina labant ipsis haerentia casus,                  860
quae prius in terras veniunt terrasque relinquunt,
sidereo non ut pugnet contrarius orbi
sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse,
amissasque negant vires, nec munera tanta
nec similis reddunt noxas. locus omnia vertit.                  865
     Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem
scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat
spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
'conditur en' inquit 'vasto natura recessu
mortalisque fugit visus et pectora nostra,                  870
nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur,
cum fatum nulla possit ratione videri.'
quid iuvat in semet sua per convicia ferri
et fraudare bonis, quae nec deus invidet ipse,
quosque dedit natura oculos deponere mentis?                  875
perspicimus caelum, cur non et munera caeli?
<mens humana potest propria discedere sede>                  876a
inque ipsos penitus mundi descendere census
seminibusque suis tantam componere molem
et partum caeli sua per nutricia ferre
extremumque sequi pontum terraeque subire                  880
pendentis tractus et toto vivere in orbe.
[quanta et pars superet rationem discere noctis]
iam nusquam natura latet; pervidimus omnem
et capto potimur mundo nostrumque parentem
pars sua perspicimus genitique accedimus astris.                  885
an dubium est habitare deum sub pectore nostro
in caelumque redire animas caeloque venire,
utque sit ex omni constructus corpore mundus
aeris atque ignis summi terraeque marisque
hospitium menti totum quae infusa gubernet,                  890
sic esse in nobis terrenae corpora sortis
sanguineasque animas animo, qui cuncta gubernat
dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis
exemplumque dei quisque est in imagine parva?                  895
an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
in terra vel mersa vadis, vel in aere pendent,
omnibus una quies venter<que Venusque voluptas,
mole valens sola corpus> censumque per artus,                  899a
et, quia consilium non est, et lingua remissa.
unus <in> inspectus rerum viresque loquendi
ingeniumque capax variasque educitur artes
hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes,
edomuit terram ad fruges, animalia cepit
imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem                  905
erectus capitis victorque ad sidera mittit
sidereos oculos propiusque aspectat Olympum
inquiritque Iovem; nec sola fronte deorum
contentus manet, et caelum scrutatur in alvo
cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.                  910
huic in tanta fidem petimus, quam saepe volucres
accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae.
an minus est sacris rationem ducere signis
quam pecudum mortes aviumque attendere cantus?
atque ideo faciem caeli non invidet orbi                  915
ipse deus vultusque suos corpusque recludit
volvendo semper seque ipsum inculcat et offert,
ut bene cognosci possit doceatque videntis,
qualis eat, cogatque suas attendere leges.
ipse vocat nostros animos ad sidera mundus                  920
nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
nec contemne tuas quasi parvo in pectore vires:
quod valet, immensum est. sic auri pondera parvi
exsuperant pretio numerosos aeris acervos;                  925
sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est;
parvula sic totum pervisit pupula caelum,
quoque vident oculi minimum est, cum maxima cernant;
sic animi sedes tenui sub corde locata
per totum angusto regnat de limite corpus.                  930
materiae ne quaere modum, sed perspice vires,
quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia vincit.
ne dubites homini divinos credere visus,
iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen,
maius et Augusto crescet sub principe caelum.

LIBER QUINTUS

Hic alius finisset iter signisque relatis
quis adversa meant stellarum numina quinque
quadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis
non ultra struxisset opus, caeloque rediret
ac per descensum medios percurreret ignes              5
Saturni, Iovis et Martis Solisque, sub illis
post Venerem et Maia natum te, Luna, vagantem.
me properare etiam mundus iubet omnia circum
sidera vectatum toto decurrere caelo,
cum semel aetherios ausus conscendere currus              10
summum contigerim sua per fastigia culmen.
hinc vocat Orion, magni pars maxima caeli,
et ratis heroum, quae nunc quoque navigat astris,
Fluminaque errantis late sinuantia flexus
et biferum Cetos squamis atque ore tremendo              15
Hesperidumque vigil custos et divitis auri
et Canis in totum portans incendia mundum
araque divorum, cui votum solvit Olympus;
illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos
Heniochusque memor currus plaustrique Bootes              20
atque Ariadnaeae caelestia dona coronae,
victor et invisae Perseus cum falce Medusae
Andromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus,
quaque volat stellatus Equus celerique Sagittae
Delphinus certans et Iuppiter alite tectus,              25
ceteraque in toto passim labentia caelo.
quae mihi per proprias vires sunt cuncta canenda
quid valeant ortu, quid cum merguntur in undas,
et quota de bis sex astris pars quaeque reducat.
     Vir gregis et ponti victor, cui parte relicta              32
nomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa,
Colchidos et magicas artes qui visere Iolcon
Medeae iussit movitque venena per orbem,              35
nunc quoque vicinam puppi, ceu naviget, Argo
a dextri lateris ducit regione per astra.
sed tum prima suos puppis consurgit in ignes,
quattuor in partes cum Corniger extulit ora.
illa quisquis erit terris oriente creatus,              40
rector erit puppis clavoque immobilis haerens
mutabit pelago terras ventisque sequetur
fortunam totumque volet tranare profundum
classibus atque alios menses altumque videre
Phasin et in cautes Tiphyn superare ruentem.              45
tolle sitos ortus hominum sub sidere tali,
sustuleris bellum Troiae classemque solutam
sanguine et appulsam terris; non invehet undis
Persida nec pelagus Xerxes facietque tegetque;
versa Syracusis Salamis non merget Athenas,              50
Punica nec toto fluitabunt aequore rostra
Actiacosque sinus inter suspensus utrimque
orbis et in ponto caeli fortuna natabit.
his ducibus caeco ducuntur in aequore classes
et coit ipsa sibi tellus totusque per usus              55
diversos rerum ventis arcessitur orbis.
     Sed decima lateris surgens de parte sinistri
maximus Orion magnumque amplexus Olympum,
quo fulgente super terras caelumque trahente
ementita diem nigras nox contrahit alas,              60
sollertis animos, velocia corpora finget
atque agilem officio mentem curasque per omnis
indelassato properantia corda vigore.
instar erit populi totaque habitabit in urbe
limina pervolitans unumque per omnia verbum              65
mane salutandi portans communis amicus.
     Sed, cum se terris Aries ter quinque peractis
partibus extollit, primum iuga tollit ab undis
Heniochus clivoque rotas convellit ab imo,
qua gelidus Boreas aquilonibus instat acutis.              70
ille dabit proprium studium caeloque retentas
quas prius in terris agitator amaverat artes:
stare levi curru moderantem quattuor ora
spumigeris frenata lupis et flectere equorum
praevalidas vires ac torto stringere gyro;              75
at, cum laxato fugerunt cardine claustra,
exagitare feros pronumque antire volantis
vixque rotis levibus summum contingere campum
vincentem pedibus ventos, vel prima tenentem
agmina in obliquum cursus agitare malignos              80
obstantemque mora totum praecludere circum,
vel medium turbae nunc dextros ire per orbes
fidentem campo, nunc meta currere acuta
spemque sub extremo dubiam suspendere casu.
nec non alterno desultor sidere dorso              85
quadrupedum et stabilis poterit defigere plantas,
pervolitans et equos ludet per terga volantum;
aut solo vectatus equo nunc arma movebit,
nunc leget in longo per cursum praemia circo.
quidquid de tali studio formatur habebit.              90
hinc mihi Salmoneus (qui caelum imitatus in orbe,
pontibus impositis missisque per aera quadrigis
expressisse sonum mundi sibi visus et ipsum
admovisse Iovem terris, dum fulmina fingit
sensit, et immissos ignes super ipse secutus              95
morte Iovem didicit) generatus possit haberi.
hoc genitum credas de sidere Bellerophonten
imposuisse viam mundo per signa volantem,
cui caelum campus fuerat, terraeque fretumque
sub pedibus, non ulla tulit vestigia cursus.              100
his erit Heniochi surgens tibi forma notanda.
     Cumque decem partes Aries duplicaverit ortus,
incipient Haedi tremulum producere mentum
hirtaque tum demum terris promittere terga
qua dexter Boreas spirat. ne crede severae              105
frontis opus fingi, strictosque hinc ora Catones
abruptumque pari Torquatum et Horatia facta.
maius onus signo est, Haedis nec tanta petulcis
conveniunt: levibus gaudent lascivaque signant
pectora; et in lusus facilis agilemque vigorem              110
desudant; vario ducunt in amore iuventam;
in vulnus numquam virtus sed saepe libido
impellit, turpisque emitur vel morte voluptas;
et minimum cecidisse malum est, quia crimine vincunt.
nec non et cultus pecorum nascentibus addunt              115
pastoremque suum generant, cui fistula collo
haereat et voces alterna per oscula ducat.
     Sed, cum bis denas augebit septima partes
Lanigeri, surgent Hyades. quo tempore natis
nulla quies placet, in nullo sunt otia fructu,              120
sed populum turbamque petunt rerumque tumultus.
seditio clamorque iuvat, Gracchosque tenentis
rostra volunt Montemque Sacrum rarosque Quirites;
pacis bella probant curaeque alimenta ministrant.
immundosque greges agitant per sordida rura;              125
et fidum Laertiadae genuere syboten.
hos generant Hyades mores surgentibus astris.
     Ultima Lanigeri cum pars excluditur orbi,
quae totum ostendit terris atque eruit undis,
Olenie servans praegressos tollitur Haedos              130
egelido stellata polo, qua dextera pars est,
officio magni mater Iovis. illa Tonanti
fida alimenta dedit pectusque implevit hiantis
lacte suo, dedit et dignas ad fulmina vires.
hinc trepidae mentes tremebundaque corda creantur              135
suspensa ad strepitus levibusque obnoxia causis.
his etiam ingenita est visendi ignota cupido,
ut nova per montes quaerunt arbusta capellae,
semper et ulterius pascentes tendere gaudent.
     Taurus, in aversos praeceps cum tollitur ortus,              140
sexta parte sui certantis luce sorores
Pleiadas ducit. quibus aspirantibus almam
in lucem eduntur Bacchi Venerisque sequaces
perque dapes mensasque super petulantia corda
et sale mordaci dulcis quaerentia risus.              145
illis cura sui cultus frontisque decorae
semper erit: tortos in fluctum ponere crines
aut vinclis revocare comas et vertice denso
fingere et appositis caput emutare capillis
pumicibusque cavis horrentia membra polire              150
atque odisse virum teretisque optare lacertos.
femineae vestes, nec in usum tegmina plantis
sed speciem, fictique placent ad mollia gressus.
naturae pudet, atque habitat sub pectore caeca
ambitio, et morbum virtutis nomine iactant.              155
semper amare parum est: cupient et amare videri.
     Iam vero Geminis fraterna ferentibus astra
in caelum summoque natantibus aequore ponti
septima pars Leporem tollit. quo sidere natis
vix alas natura negat volucrisque meatus:              160
tantus erit per membra vigor referentia ventos.
ille prius victor stadio quam missus abibit;
ille cito motu rigidos eludere caestus,
nunc exire levis missas nunc mittere palmas,
ille pilam celeri fugientem reddere planta              165
et pedibus pensare manus et ludere fulcro
mobilibusque citos ictus glomerare lacertis,
ille potens turba perfundere membra pilarum
per totumque vagas corpus disponere palmas,
ut teneat tantos orbes sibique ipse reludat              170
et velut edoctos iubeat volitare per ipsum.
invigilat curis, somnos industria vincit,
otia per varios exercet dulcia lusus.
     Nunc Cancro vicina canam, cui parte sinistra
consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus orti              175
te, Meleagre, colunt flammis absentibus ustum
reddentemque tuae per mortem munera matri,
cuius et ante necem paulatim vita sepulta est,
atque Atalantaeos conatum ferre labores,
et Calydonea bellantem rupe puellam              180
vincentemque viros et quam potuisse videre
virgine maius erat sternentem vulnere primo.
quaque erat Actaeon silvis mirandus, et ante
quam canibus nova praeda fuit, ducuntur et ipsi,
retibus et claudunt campos, formidine montes.              185
mendacisque parant foveas laqueosque tenacis
currentisque feras pedicarum compede nectunt
aut canibus ferrove necant praedasque reportant.
sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum
diversas facies et caeco mersa profundo              190
sternere litoreis monstrorum corpora harenis
horrendumque fretis in bella lacessere pontum
et colare vagos inductis retibus amnes
ac per nulla sequi dubias vestigia praedas,
luxuriae quia terra parum, fastidit et orbem              195
venter, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit.
     At Procyon oriens, cum iam vicesima Cancro
septimaque ex undis pars sese emergit in astra,
venatus non ille quidem verum arma creatis
venandi tribuit. catulos nutrire sagacis              200
et genus a proavis, mores numerare per urbes,
retiaque et valida venabula cuspide fixa
lentaque correctis formare hastilia nodis,
et quaecumque solet venandi poscere cura
in proprios fabricare dabit venalia quaestus.              205
     Cum vero in vastos surget Nemeaeus hiatus,
exoritur candens latratque Canicula flammas
et rabit igne suo geminatque incendia solis.
qua subdente facem terris radiosque vomente
divinat cineres orbes fatumque supremum              210
sortitur, languetque suis Neptunus in undis,
et viridis nemori sanguis decedit et herbis.
cuncta peregrinos orbes animalia quaerunt
atque eget alterius mundus; natura suismet
aegrotat morbis nimios obsessa per aestus              215
inque rogo vivit: tantus per sidera fervor
funditur atque uno cessant in lumine cuncta.
haec ubi se ponto per primas extulit oras,
nascentem quam nec pelagi restinxerit unda,
effrenos animos violentaque pectora finget              220
irarumque dabit fluctus odiumque metumque
totius vulgi. praecurrunt verba loquentis,
ante os est animus nec magnis concita causis
corda micant et lingua rabit latratque loquendo,
morsibus et crebris dentes in voce relinquit.              225
ardescit vino vitium, viresque ministrat
Bacchus et in flammam saevas exsuscitat iras.
nec silvas rupesque timent vastosque leones
aut spumantis apri dentes atque arma ferarum,
effunduntque suas concesso in corpore flammas.              230
ne talis mirere artes sub sidere tali,
cernis ut ipsum etiam sidus venetur in astris;
praegressum quaerit Leporem comprendere cursu.
     Ultima pars magni cum tollitur orta Leonis,
Crater auratis surgit caelatus ab astris.              235
inde trahit quicumque genus moresque, sequetur
irriguos ruris campos amnesque lacusque,
et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos,
disponetve iugis imitatus fronde choreas,
robore vel proprio fidentem in bracchia ducet              240
teque tibi credet semperque, ut matre resectum,
abiunget thalamis, segetemque interseret uvis,
quaeque alia innumeri cultus est forma per orbem
pro regione colet. nec parce vina recepta
hauriet, emeritis et fructibus ipse fruetur              245
gaudebitque mero mergetque in pocula mentem.
nec solum terrae spem credet in annua vota:
annonae quoque vectigal mercesque sequetur
praecipue quas umor alit nec deserit unda.
talis effinget Crater umoris amator.              250
     Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque feretur
partibus ereptis ponto, tollentur ab undis
clara Ariadnaeae quondam monumenta coronae
et mollis tribuent artes. hinc dona puellae
namque nitent, illinc oriens est ipsa puella.              255
ille colet nitidis gemmantem floribus hortum
caeruleumque oleis viridemve in gramine collem.              260
pallentis violas et purpureos hyacinthos              257
liliaque et Tyrias imitata papavera luces
vernantisque rosae rubicundo sanguine florem
conseret et veris depinget prata figuris.              261
aut varios nectet flores sertisque locabit
effingetque suum sidus similisque <coronas
Cnosiacae faciet; calamosque> in mutua pressos              263a
incoquet atque Arabum Syriis mulcebit odores
et medios unguenta dabit referentia flatus,
ut sit adulterio sucorum gratia maior.
munditiae <cordi> cultusque artesque decorae
et lenocinium vitae praesensque voluptas.
Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae.
     At, cum per decimam consurgens horrida partem              270
Spica feret prae se vallantis corpus aristas,
arvorum ingenerat studium rurisque colendi
seminaque in faenus sulcatis credere terris
usuramque sequi maiorem sorte receptis
frugibus innumeris atque horrea quaerere messi              275
(quod solum decuit mortalis nosse metallum:
nulla fames, non ulla forent ieiunia terris;
dives erat census saturatis gentibus <olim
argenti venis aurique latentibus> orbi)              278a
et, si forte labor vires tardaverit, artes
quis sine nulla Ceres, non ullus seminis usus,
subdere fracturo silici frumenta superque
ducere pendentis orbes et mergere farra
ac torrere focis hominumque alimenta parare
atque unum genus in multas variare figuras.
et, quia dispositis habitatur spica per artem              285
frugibus, ac structo similis componitur ordo,
seminibusque suis cellas atque horrea praebet,
sculpentem faciet sanctis laquearia templis
condentemque novum caelum per tecta Tonantis.
haec fuerat quondam divis concessa figura,              290
nunc iam luxuriae pars est: triclinia templis
concertant, tectique auro iam vescimur auro.
     Sed parte octava surgentem cerne Sagittam
Chelarum. dabit haec iaculum torquere lacertis,
et calamum nervis, glaebas et mittere virgis,              295
pendentemque suo volucrem deprendere caelo,
cuspide vel triplici securum figere piscem.
quod potius dederim Teucro sidusve genusve,
teve, Philoctete, cui malim credere parti?
Hectoris ille faces arcu taedamque fugavit,              300
mittebat saevos ignes quae mille carinis.
hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat,
maior et armatis hostis subsederat exul.
quin etiam ille pater tali de sidere cretus
esse potest, qui serpentem super ora cubantem              305
infelix nati somnumque animamque bibentem
sustinuit misso petere ac prosternere telo.
ars erat esse patrem; vicit natura periclum
et pariter iuvenem somnoque ac morte levavit
tunc iterum natum et fato per somnia raptum.              310
     At, cum secretis improvidus Haedus in antris
erranti similis fratrum vestigia quaerit
postque gregem longo producitur intervallo,
sollertis animos agitataque pectora in usus
effingit varios nec deficientia curis              315
nec contenta domo. populi sunt illa ministra
perque magistratus et publica iura feruntur.
non illo coram digitos quaesiverit hasta,
defueritque bonis sector, poenamque lucretur
noxius et patriam fraudarit debitor aeris.              320
cognitor est urbis. nec non lascivit amores
in varios ponitque forum suadente Lyaeo,
mobilis in saltus et scaenae mollior arte.
     Nunc surgente Lyra testudinis enatat undis
forma per heredem tantum post fata sonantis,              325
qua quondam somnumque fretis Oeagrius Orpheus
et sensus scopulis et silvis addidit aures
et Diti lacrimas et morti denique finem.
hinc venient vocis dotes chordaeque sonantis
garrulaque <in> modulos diversa tibia forma              330
et quodcumque manu loquitur flatuque movetur.
ille dabit cantus inter convivia dulcis
mulcebitque sono Bacchum noctemque tenebit.
quin etiam curas inter secreta movebit
carmina furtivo modulatus murmure vocem,              335
solus et ipse suas semper cantabit ad aures,
sic dictante Lyra, cum pars vicesima sexta
Chelarum surget, quae cornua ducet ad astra.
     Quid regione Nepae vix partes octo trahentis
Ara ferens turis stellis imitantibus ignem,              340
in qua devoti quondam cecidere Gigantes,
nec prius armavit violento fulmine dextram
Iuppiter, ante deos quam constitit ipse sacerdos?
quos potius fingent ortus quam templa colentis
atque auctoratos in tertia iura ministros,              345
divorumque sacra venerantis numina voce,
paene deos et qui possint ventura videre?
     Quattuor appositis Centaurus partibus effert
sidera et ex ipso mores nascentibus addit.
aut stimulis agitabit onus mixtasque iugabit              350
semine quadrupedes aut curru celsior ibit
aut onerabit equos armis aut ducet in arma.
ille tenet medicas artes ad membra ferarum
et non auditos mutarum tollere morbos.
hoc est artis opus, non exspectare gementis              355
et sibi non aegrum iamdudum credere corpus.
     Hunc subit Arcitenens, cuius pars quinta nitentem
Arcturum ostendit ponto. quo tempore natis
Fortuna ipsa suos audet committere census,
regalis ut opes et sancta aeraria servent              360
regnantes sub rege suo rerumque ministri,
tutelamque gerant populi, domibusve regendis
praepositi curas alieno limine claudant.
     Arcitenens cum se totum produxerit undis,
ter decima sub parte feri formantibus astris              365
plumeus in caelum nitidis Olor evolat alis.
quo surgente trahens lucem matremque relinquens
ipse quoque aerios populos caeloque dicatum
alituum genus in studium censusque vocabit.
mille fluent artes: aut bellum indicere mundo              370
et medios inter volucrem prensare meatus,
aut nidis damnare suis, ramove sedentem
pascentemve super surgentia ducere lina.
atque haec in luxum. iam ventri longius itur
quam modo militiae: Numidarum pascimur oris              375
Phasidos et lucis; arcessitur inde macellum
unde aurata novo devecta est aequore pellis.
quin etiam linguas hominum sensusque docebit
aerias volucres novaque in commercia ducet
verbaque praecipiet naturae lege negata.              380
ipse deum Cycnus condit vocemque sub illo
non totus volucer, secumque immurmurat intus.
nec te praetereant clausas qui culmine summo
pascere aves Veneris gaudent et reddere caelo
aut certis revocare notis, totamve per urbem              385
qui gestant caveis volucres ad iussa paratas,
quorum omnis parvo consistit passere census.
has erit et similis tribuens Olor aureus artes.
     Anguitenens magno circumdatus orbe draconis,
cum venit in regione tuae, Capricorne, figurae,              390
non inimica facit serpentum membra creatis.
accipient sinibusque suis peploque fluenti
osculaque horrendis iungent impune venenis.
     At, cum se patrio producens aequore Piscis
in caelumque ferens alienis finibus ibit,              395
quisquis erit tali capiens sub tempore vitam,
litoribus ripisve suos circumferet annos,
pendentem et caeco captabit in aequore piscem,
et perlucentis cupiens prensare lapillos              531
verticibus mediis oculos immittet avaros
cumque suis domibus concha valloque latentis              399
protrahet immersus. nihil est audere relictum:
quaestus naufragio petitur corpusque profundo
immissum pariter quam praeda exquiritur ipsa.
nec semper tanti merces est parva laboris:
censibus aequantur conchae, lapidumque nitore
vix quisquam est locuples. oneratur terra profundo.              405
tali sorte suas artes per litora tractat,
aut emit externos pretio mutatque labores
institor aequoreae varia sub imagine mercis.
     Cumque Fidis magno succedunt sidera mundo
quaesitor scelerum veniet vindexque reorum,              410
qui commissa suis rimabitur argumentis
in lucemque trahet tacita latitantia fraude.
hinc etiam immitis tortor poenaeque minister
et quisquis verove favet culpamve perodit
proditur atque alto qui iurgia pectore tollat.              415
     Caeruleus ponto cum se Delphinus in astra
erigit et squamam stellis imitantibus exit,
ambiguus terrae partus pelagique creatur.
nam, velut ipse citis perlabitur aequora pinnis
nunc summum scindens pelagus nunc alta profundi              420
et sinibus vires sumit fluctumque figurat,
sic, venit ex illo quisquis, volitabit in undis.
nunc alterna ferens in lentos bracchia tractus
<conspicuus franget spumanti limite pontum>              423a
et plausa resonabit aqua, nunc aequore mersas
diducet palmas furtiva biremis in ipso,
nunc in aquas rectus veniet passuque natabit
et vada mentitus reddet super aequora campum;
aut immota ferens in tergus membra latusque
non onerabit aquas summisque accumbet in undis
pendebitque super, totus sine remige velum.              430
illis in ponto iucundum est quaerere pontum,
corporaque immergunt undis ipsumque sub antris
Nerea et aequoreas conantur visere Nymphas,
exportantque maris praedas et rapta profundo
naufragia atque imas avidi scrutantur harenas.              435
par ex diverso studium sociatur utrumque
in genus atque uno digestum semine surgit.
adnumeres etiam illa licet cognata per artem
corpora, quae valido saliunt excussa petauro
alternosque cient motus, elatus et ante              440
nunc iacet atque huius casu suspenditur ille,
membrave per flammas orbesque emissa flagrantis,
quae delphina suo per inane imitantia motu              444
molliter ut liquidis per humum ponuntur in undis              443
et viduata volant pinnis et in aere ludunt.              445
at, si deficient artes, remanebit in illis
materies tamen apta; dabit natura vigorem
atque alacris cursus campoque volantia membra.
     Sed regione means Cepheus umentis Aquari
non dabit in lusum mores. facit ora severae              450
frontis <is> ac vultus componit pondere mentis.
pascentur curis veterumque exempla revolvent
semper et antiqui laudabunt verba Catonis.
componet teneros etiam qui nutriat annos              455
et dominum dominus praetextae lege sequatur
quodque agat id credat, stupefactus imagine iuris,
tutorisve supercilium patruive rigorem.              454
quin etiam tragico praestabunt verba coturno,              458
cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus
nec minus hae scelerum facie rerumque tumultu
gaudebunt. vix una trium memorare sepulcra
ructantemque patrem natos solemque reversum
et caecum sine nube diem, Thebana iuvabit
dicere bella uteri mixtumque in fratre parentem,
quin et Medeae natos fratremque patremque,              465
hinc vestes flammas illinc pro munere missas
aeriamque fugam natosque ex ignibus annos.
mille alias rerum species in carmina ducent;
forsitan ipse etiam Cepheus referetur in actus.
et, siquis studio scribendi mitior ibit,              470
comica componet laetis spectacula ludis,
ardentis iuvenes raptasque in amore puellas
elusosque senes agilisque per omnia servos,
quis in cuncta suam produxit saecula vitam
doctior urbe sua linguae sub flore Menander,              475
qui vitae ostendit vitam chartisque sacravit.
et, si tanta operum vires commenta negarint,
externis tamen aptus erit, nunc voce poetis
nunc tacito gestu referensque affectibus ora,
et sua dicendo faciet,              480a
scaenisque togatos              482b
aut magnos heroas aget,              482a
solusque per omnis              480b
ibit personas et turbam reddet in uno;
omnis fortunae vultum per membra reducet,              483
aequabitque choros gestu cogetque videre
praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem.
     Nunc Aquilae sidus referam, quae parte sinistra
rorantis iuvenis, quem terris sustulit ipsa,
fertur et extentis praedam circumvolat alis.
fulmina missa refert et caelo militat ales
bis sextamque notat partem fluvialis Aquari.              490
illius in terris orientis tempore natus
ad spolia et partas surget vel caede rapinas
nec pacem bello, civem discernet ab hoste,              494
cumque hominum derit strages, dabit ille ferarum.              493
ipse sibi lex est, et qua fert cumque voluntas              495
praecipitant vires; laus est contemnere cuncta.
et, si forte bonis accesserit impetus ausis,
improbitas fiet virtus, et condere bella
et magnis patriam poterit ditare triumphis.
et, quia non tractat volucris sed suggerit arma              500
immissosque refert ignes et fulmina reddit,
regis erit magnive ducis per bella minister
ingentisque suis praestabit viribus usus.
     At, cum Cassiope bis denis partibus actis
aequorei iuvenis dextra de parte resurgit,              505
artifices auri faciet, qui mille figuris
vertere opus possint caraeque acquirere dotem
materiae et lapidum vivos miscere colores.
hinc Augusta nitent sacratis munera templis,
aurea Phoebeis certantia lumina flammis              511
gemmarumque umbra radiantes lucibus ignes.
hinc Pompeia manent veteris monumenta triumphi
et Mithridateos vultus induta tropaea,              510
non exstincta die semperque recentia flammis.              515
hinc lenocinium formae cultusque repertus
corporis atque auro quaesita est gratia frontis
perque caput ducti lapides per colla manusque
et pedibus niveis fulserunt aurea vincla.
quid potius matrona velit tractare creatos              520
quam factum revocare suos quod possit ad usus?
ac, ne materies tali sub munere desit,
quaerere sub terris aurum furtoque latentem
naturam eruere <omnem> orbemque invertere praedae
imperat et glaebas inter deprendere gazam              525
invitamque novo tandem producere caelo.
ille etiam fulvas avidus numerabit harenas
perfundetque novo stillantia litora ponto
parvaque ramentis faciet momenta minutis
Pactolive leget census spumantis in aurum;              530
aut coquet argenti glaebas venamque latentem              533
eruet et silicem rivo saliente liquabit;
aut facti mercator erit per utrumque metalli,
alterum et alterius semper mutabit ad usus.
talia Cassiope nascentum pectora finget.
     Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis
bis sex in partes caelo venit aurea dextro.
hanc quondam poenae dirorum culpa parentum              540
prodidit, infestus totis cum finibus omnis
incubuit pontus, fluitavit naufraga tellus,
et quod erat regnum pelagus fuit. una malorum              514
proposita est merces, vesano dedere ponto              543
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
hic hymenaeus erat, solataque publica damna
privatis lacrimans ornatur victima poenae
induiturque sinus non haec ad vota paratos,
virginis et vivae rapitur sine funere funus.
at, simul infesti ventum est ad litora ponti,
mollia per duras panduntur bracchia cautes;              550
astrinxere pedes scopulis, iniectaque vincla,
et cruce virginea moritura puella pependit.
servatur tamen in poena vultusque pudorque;
supplicia ipsa decent; nivea cervice reclinis
molliter ipsa suae custos est visa figurae.              555
defluxere sinus umeris fugitque lacertos
vestis et effusi scapulis haesere capilli.
te circum alcyones pinnis planxere volantes
fleveruntque tuos miserando carmine casus
et tibi contextas umbram fecere per alas.              560
ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
assuetasque sibi desit perfundere rupes,
extulit et liquido Nereis ab aequore vultus
et, casus miserata tuos, roravit et undas.
ipsa levi flatu refovens pendentia membra              565
aura per extremas resonavit flebile rupes.
tandem Gorgonei victorem Persea monstri
felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
isque, ubi pendentem vidit de rupe puellam,
deriguit, facie quem non stupefecerat hostis,              570
vixque manu spolium tenuit, victorque Medusae
victus in Andromeda est. iam cautibus invidet ipsis
felicisque vocat, teneant quae membra, catenas;
et, postquam poenae causam cognovit ab ipsa,
destinat in thalamos per bellum vadere ponti,              575
altera si Gorgo veniat, non territus illa.
concitat aerios cursus flentisque parentes
promissu vitae recreat pactusque maritam
ad litus remeat. gravidus iam surgere pontus
coeperat ac longo fugiebant agmine fluctus              580
impellentis onus monstri. caput eminet undas
scindentis pelagusque vomit, circumsonat aequor
dentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore;
hinc vasti surgunt immensis torquibus orbes
tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcys              585
atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
infelix virgo, quamvis sub vindice tanto
quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras
spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra,
cum tua fata cavis e rupibus ipsa videres              590
adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem
quantula praeda maris! quassis hic subvolat alis
Perseus et semet caelo iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
illa subit contra versamque a gurgite frontem              595
erigit et tortis innitens orbibus alte
emicat ac toto sublimis corpore fertur.
sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo,
in tantum revolat laxumque per aethera ludit
Perseus et ceti subeuntis verberat ora.              600
nec cedit tamen illa viro, sed saevit in auras
morsibus, et vani crepitant sine vulnere dentes;
efflat et in caelum pelagus mergitque volantem
sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
spectabat pugnam pugnandi causa puella,              605
iamque oblita sui metuit pro vindice tali
suspirans animoque magis quam corpore pendet.
tandem confossis subsedit belua membris
plena maris summasque iterum remeavit ad undas
et magnum vasto contexit corpore pontum,              610
tum quoque terribilis nec virginis ore videnda.
perfundit liquido Perseus in marmore corpus,
maior et ex undis ad cautes pervolat altas
solvitque haerentem vinclis de rupe puellam
desponsam pugna, nupturam dote mariti.              615
hic dedit Andromedae caelum stellisque sacravit
mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non levius monstrum pelagusque levavit.
     Quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto
nascitur, immitis veniet poenaeque minister              620
carceris et duri custos, quo stante superbe
prostratae iaceant miserorum in limine matres
pernoctesque patres cupiant extrema suorum
oscula et in proprias animam transferre medullas.
carnificisque venit mortem vendentis imago              625
accensosque rogos, cui stricta saepe securi
supplicium vectigal erit, qui denique posset
pendentem e scopulis ipsam spectare puellam,
vinctorum dominus sociusque in parte catenae
interdum, poenis ut noxia corpora servet.              630
     Piscibus exortis cum pars vicesima prima
signabit terrae limen, fulgebit et orbi,
aerius nascetur Equus caeloque volabit,
velocisque dabit sub tali tempore partus
omne per officium vigilantia membra ferentis.              635
hic glomerabit equo gyros dorsoque superbus
ardua bella geret rector cum milite mixtus;
hic stadium fraudare fide poteritque videri
mentitus passus et campum tollere cursu.
nam quis ab extremo citius revolaverit orbe              640
nuntius extremumve levis penetraverit orbem?
vilibus ille etiam sanabit vulnera sucis
quadrupedum, et medicas herbas in membra ferarum
noverit, humanos et quae nascentur ad usus.
     Nixa genu species et Graio nomine dicta              645
Engonasin, cui nulla fides sub origine constat,
dextra per extremos attollit lumina Pisces.
hinc fuga nascentum, dolus insidiaeque creantur,
grassatorque venit media metuendus in urbe.
et, si forte aliquas animus consurget in artes,              650
in praerupta dabit studium, vendetque periclo
ingenium, ac tenuis ausus sine limite gressus
certa per extentos ponet vestigia funes
et caeli meditatus iter vestigia perdet
paene sua et pendens populum suspendet ab ipso.              655
     Laeva sub extremis consurgunt sidera Ceti
Piscibus Andromedan ponto caeloque sequentis.
hoc trahit in pelagi caedes et vulnera natos
squamigeri gregis, extentis laqueare porfundum
retibus et pontum vinclis artare furentis;              660
et velut in laxo securas aequore phocas
carceribus claudent raris et compede nectent
incautosque trahent macularum nemine thynnos.
nec cepisse sat est: luctantur corpora nodis
exceptantque novas acies ferroque necantur,              665
inficiturque suo permixtus sanguine pontus.
tum quoque, cum toto iacuerunt litore praedae,
altera fit caedis caedes: scinduntur in artus,
corpore et ex uno varius discribitur usus.
illa datis melior, sucis pars illa retentis.              670
hinc sanies pretiosa fluit floremque cruoris
evomit ex mixto gustum sale temperat oris;
illa putris turbae strages confunditur omnis
permiscetque suas alterna in damna figuras
communemque cibis usum sucumque ministrat.              675
aut, cum caeruleo stetit ipsa simillima ponto
squamigerum nubes turbaque immobilis haeret,
excipitur vasta circum vallata sagena
ingentisque lacus et Bacchi dolia complet
umorisque vomit socias per mutua dotes              680
et fluit in liquidam tabem resoluta medullas.
quin etiam magnas poterunt celebrare salinas
et pontum coquere et ponti secernere virus,
cum solidum certo distendunt margine campum
appelluntque suo deductum ex aequore fluctum              685
claudendoque negant abitum: sic suscipit undas
area et epoto per solem umore nitescit.
congeritur siccum pelagus mensisque profundi
canities detonsa maris, spumaeque rigentis
ingentis faciunt tumulos, pelagique venenum,              690
quo perit usus aquae suco corruptus amaro,
vitali sale permutant redduntque salubre.
     At, revoluta polo cum primis vultibus Arctos
ad sua perpetuos revocat vestigia passus
numquam tincta vadis sed semper flexilis orbe,              695
[aut Cynosura minor cum prima luce resurgit
et pariter vastusve Leo vel Scorpius acer
nocte sub extrema promittunt iura diei]
non inimica ferae tali sub tempore natis
ora ferent, placidasque regent commercia gentes.              700
ille manu vastos poterit frenare leones
et palpare lupos, pantheris ludere captis,
nec fugiet validas cognati sideris ursas
inque artes hominum perversaque munera ducet;
ille elephanta premet dorso stimulisque movebit              705
turpiter in tanto cedentem pondere punctis;
ille tigrim rabie solvet pacique domabit,
quaeque alia infestant furiis animalia terras
iunget amicitia secum, catulosque sagacis
                                *                                                       709a
has stellis proprias vires et tempora rerum              30
constituit magni quondam fabricator Olympi.
                                *                                                       709b
tertia Pleiadas dotavit forma sorores
femineum rubro vultum suffusa pyropo,
invenitque parem sub te, Cynosura, colorem,
et quos Delphinus iaculatur quattuor ignes
Deltotonque tribus facibus, similique nitentem
luce Aquilam et flexos per lubrica terga dracones.              715
tum quartum sextumque genus discernitur omni
e numero, summamque gradus qui iungit utramque.
maxima pars numero censu concluditur imo,
quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni
resplendet vasto caeli summota profundo,              720
sed, cum clara suos avertit Delia cursus
cumque vagae stellae terris sua lumina condunt,
mersit et ardentis Orion aureus ignes
signaque transgressus permutat tempora Phoebus,
effulget tenebris et nocte accenditur atra.              725
tum conferta licet caeli fulgentia templa
cernere seminibus <minimis> totumque micare
stipatum stellis mundum nec cedere summa              729
floribus aut siccae curvum per litus harenae,
sed, quot eant semper nascentes aequore fluctus,
quot delapsa cadant foliorum milia silvis,
amplius hoc ignes numero volitare per orbem.
utque per ingentis populus discribitur urbes,
principiumque patres retinent et proximum equester              735
ordo locum, populumque equiti populoque subire
vulgus iners videas et iam sine nomine turbam,
sic etiam magno quaedam res publica mundo est
quam natura facit, quae caelo condidit urbem.
sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis              740
sidera, suntque gradus atque omnia iusta priorum:
maximus est populus summo qui culmine fertur;
cui si pro numero vires natura dedisset,
ipse suas aether flammas sufferre nequiret,
totus et accenso mundus flagraret Olympo.              745

[<< Назад] [Оглавление] [Вперед >>]

 

MMIV - MMXVI

astromyth (c)

tau-сайт (с)

taurusek@hotmail.ru

 

Победитель конкурса Звезды АстроРунета-2009: Лучший тематический сайт по астрономии

Призер конкурса ЗАРЯ—2007

24 марта 2016